lunes, 22 de marzo de 2021

70-73

QVOD NVLLUS DEBITOR EMANCIPET FILIVM SVVM

nisi per actú matrimonij, & quod bona per filium empt a quae fuerant Patris possint per creditores exequi emantipatione nó obstante.

LXX.

Item cum in fraudem creditorum per nónullos diuersis creditis oneratos fuerit hucusque vsitatum abusiue, & presertim in partibus seu Parrochijs forensibus vt idem debitores filios quos sub patria potestate constitutos habent etiam minores quatuordecimannis (14 añys) procurarent per Baiulos praedictos emancipari quorum nomine accomodato ficto, & simulato patres ipsi colludentes cum alijs volentibus emere bona ipsorum quae distrahuntur per curiam ad istantiam dictorum creditorum vili praetio emebant, & sic in finalibus creditores praedicti non valentes de praetiis ipsorum bonorum satisfieri remanebant in eorum creditis frustrati, & decepti, & debitores ipsi de fletu eorum ridentes, bona ipsa sub pallio & colore dictarum emancipationum possidebant pro ut adhuc possident; fructus, & emolumenta colligentes a quibus nullam satisfactionem habere possunt dicti creditores. Malitijs igitur & fraudibus eorum obviando: Statuerunt, & ordinauerunt quod si contingat aliquas emancipationes filiorum, vel filiarum fieri per aliquos Patres habitatores Ciuitatis, vel Insulae Maioric. debitores censualium, vel aliorum creditorum, quod tales emancipationes factae citra contractum matrimonij sint ipso facto habitae pro irritis, & nullis, & eis non obstantibus possint executari bona quae fuerunt eorum parentum obligatorum ad creditorum, & censualiorum parentum suotum instantiam si possessiones, (les possessions típiques a Mallorca) vel bona adhuc reuera essent in dominio, & possessione parentum suorum per quascunq; personas transierint propter fraudem praesumptam ipsorum emancipationum, & acquisitionum bonorum.

QVOD DE PRAETIIS BONORVM PER CVRIAM VENDITORUM

nihil tradatur ante distributionem, colore, prouisionis & alimentationis propriae, vel vxoris, vel liberorum nisi apareat Vxorem priorem esse tempore

LXXI.

Item ad obviandum fraudibus, & malitijs dictorum debitorum statuerunt, & ordinauerunt quod de coetero ex substantia, vel partia bonorum in quibus fit executio ad instantia dictorum suorum creditorum, & quae distrahuntur, & substrahuntur per Curiam, vel ipsorum iam venditorum praetia deposita penes eandem Curiam, sub colore prouisionis, & alimentationis, vel lactationis filiorum, vel alio quouis praetextu ipsis eisdem debitorib9 nec filijs, neq; vxoribus ipsorum debitorum; sub pallio obligationis, seu hypotecae dotium illarum; nisi constet, eas esse priores, vel potiores alijs creditoribus; ex bonis supradictis per Curiam pro executione & distractione dictorum creditorum existentibus, vel expensis eorum, non taxetur, vel tradatur aliquid per Baiulos in quorum, Curijs fiunt dictae executiones, ut hactenus fuit abusiué vsitatum: si exhibitis, & attentis, ac verificatis dictis titulis per censualerios, vel creditores ordinarios, ipsius executionis: ipsi ordinario, ac proceribus per eum assumendis (espacio largo; esta página está mal escaneada) partibus auditis, constiterit bona debitorum non sufficere ad satisfaciendum omnibus cénsualerliijs ac creidotoribus; Et si Baiulus aliquid contrarium attentauerit teneatur tantumdem, quantum illis taxaverit, & dederit de bonis suis proprijs dare eisdem creditoribus: & deliberare seu in posse depositarij deponere, absque mora, cum omnibus expensis. Et ad hoc faciendum, compellatur per dictum Gubernatorem seu eius locumtenentem.

CONTRA DEBITORES QVI ABSCONDVNT ET

alienant bona mobilia.

LXXII.

Item, cum hactenus fraudes, & doli abundauerint debitorum, in abscondendo, & transportando bona ipsorum mobilia, in fraudem, & maximum damnum Creditorum ipsa bona non reperientium, tempore executionis. Statuerunt, & ordinauerunt: quod si probatum fuerit per ipsos creditores, vel alium ipsorum, debitorem, vel debitores suos, talia bona mobilia, transportando abscondisse, vel ipsa alienasse dando, vendendo, vel alias abscondisse, vel clandestiné transferendo: quod in continenti, sine aliqua prouisione, vel declaratione, seu sententia; sed ex sola visione probationum, talis dolosus, & fraudulosus debitor capiatur; & captus detineatur in carcere Regio huius Ciuitatis donec, & tandem debitum pro quo tenebatur debitor complete soluerit, eidem, vel in posse eiusdem Curiae deposuerit vna cum omnibus expensis per Curiam taxandis: aut de soluendo idoneé cauerit, vel in posse eiusdem Curiae portari, seu defferri fecerit, & posuerit, omnes res, & bona mobilia sic dolose abscondita, vel ipsorum estimationes, si haberi non possunt, prima taxatione Iudiciali, vna cum omnibus expensis, vt fuit dictum. Nec cedendo bonis, a tali carcere liberetur. Immo detineatur donec rem posuerit in posse Curiae vt supra dictum est. Et vltra hoc, in poenam per ipsum debitorem commisi doli, fraudis & criminis, satisfacto prius ipso creditore, infra tres dies cótinué computandos, exsoluat pro poena in quam ipso iure & facto incidit, decem libras: quas si soluere non potuerit, infra dictos tres, factus non soluendo; quia qui non habet in bonis, luat in corpore: detineatur captus in Carcere per tres menses: quibus lapsis, liberetur a carcere, permittendo ipsum libere abire, data facultate dicto debitori, humanitatis gratia, soluendi dictas decem libras, infra dictos tres menses in totú nec soluendo partem liberetur á toto, ipso fisco inuito. Quibus solutis in continenti a carcere ut est dictum: nec sit licitum alicui officiali liberare dictum debitorem a carcere, nec in totum nec in partem dictas decem libras dimittere, vel relaxare Fisco inuito. Si tamen debitor in carcere detentus, pro dicta poena non habeat nec reperiatur in eius bonis vnde possit ali, & alimentari, quod intimatione facta per ordinarium debitoris capti Vener. Procuratori Regio; si eum vult alimentare: si vero ipse Regius Procuratorid facere recusauerit,. officialis ordinarius possit illum a carcere relaxare, & non alias: Et si aliqui officiales contrarium fecerint, ipsorum salarijs imputetur, & computentur omnes dictae decem libre, vltra reatum periurij.

QVOD ALIQVIS NON POSSIT PETERE PLVSQVAM
29. pentiones census debiti, & si agitur contra aliquem igna rum, vel succedentem in facto alieno: actor teneatur praestare cautionem, de restituendo quod obtinuerit pro dicto censu.

LXXIII.

Item cum causae censuum, ut plurimum tractentur, & quotidie in Curijs ducantur in quibus iam contingit sepius allegari in aduersarium diuersas diuersorum temporum, etiam longissimi temporis praescriptiones, & per aliquas sententias, in rem iudicatam transactas fuerint repulsae, admissa solum praescriptione triginta annorum, contra annuales praestationes censuum, quae solutae non fuerint ab anno 30. & vltra ascendendo: reiecta prescriptione quo ad omnes viginti nouem annorum & alios subsequentes annos. Et ita vsus, & practi;ca contrarium actenus obseruabit. Sicque libellus formatur & querimonia pro viginti, & nouem annis, seu petuntur pensiones, & census 29. annorum tantum, & subsequentium, & pro illis iudicatur, & sententiatur. Propterea approbando dictum vsum, & practicam secundum conclusiones aliquorú Doctorum approbatas; statuerunt, & ordinauerunt quod vbi contingat obijcere huiusmodi praescriptiones longissimi temporis; triginta: vel quadraginta annorum, tam contra primeuam obligationem, & actionem descendentium. ex contractu venditionis, seu impositionis ipsius census q; contra annuales cens. seu prestationes, & pensiones ipsorum censuum; quod tales praescriptiones, non admittantur, contra dicta primam actionem, & obligationem, quae per instrumentum publicum ostenditur fuisse contractam: Immo, in continenti & ipso facto: per iudicem repellantur: admissa solum, & dum taxat, prescriptione triginti annorú, contra annuales pensiones, & census petitos, ab anno trigesimo, supra ascensiué vsque ad infinitum. Pro annis vero 29. & 28. & aliis infra sequentibus, pro quibus competit actio personalis, quae durat 30. annis, reiecta ipsa praescriptione triginta, vel quadraginta annorum qua non sufficit; procedatur in causa: A praedictis excepto & declarato: quod si subuersa fuerit pocessio perceptionis huius census, per negationem ipsius census, Iuditialiter allegando dictum censum: non subsistere: sed eius annualem prestationem non teneri, & a tempore subuertionis praedicto modo sequente, recurrerunt quadraginta anni siué Iuridica interruptione; quod huiusmodi praescriptio sic admittatur, cum in hoc omnia Iura concurrant, & concludant. Et quia sepius, tales census 29. annorum, petuntur contra aliquem ignarum, vel sucedente in facto alieno; scilicet cum quo, impositio, vel venditio ipsius census non fuit celebrata nec contracta: sicque forte talis census fuit redemptus, vel alias non debetur per remissionem, donationem, vel venditionem, vel alium contractum liberatorium, quam liberationem ignorat ipse reus; Prouiderunt, ordinauerunt, & statuerunt; quod vbi contingat ipsum actorem obtinere, per confessionem rei, vel sententiam, vel alias, quod ante executionem, teneatur ipse actor dare sufficientem fideiussoriam cautionem, de restituendo, (quod obtinuerit pro dicto censu) ipsi reo, vel successoribus eius: in casu, in quo, in futurum appareat ipsum censum fuisse redemptum, vel liberatum, vel non deberi, vel aliás.

61-69

DE PROCLAMATE QVOD FIT TRIGINTA

dierum, ad excludendum hypotesias actiones vt fiant securi Emptores.

LXI.

QVIA in Maior. vt plurimum, negotia, quae ventilantur in Curijs, sunt ratione obligationum, & hypotecharum bonorum, quae fuerunt in contractibus dotium, aut venditionum censualium(censals; censos), vel alijs debitorijs, propter quae contingente alienatione alicuius rei immobilis, vel censualis, quae fiat per Curiam, vel inter priuatos etiam, post longa tempora apparentibus aliis censualerijs, vel creditoribus priores, vel potiores obligationes habentibus: vel hypotecas: Euocant ipsa bona alienata, vel quantitates a Curia leuatas, ab ipsis possessoribus bona fide, vel quibus fuerit adiudicata, quátitas praetij; propter quae lites inextricabiles, & immortales insurgunt, & minor securitas possidentium inmobilia, redditus, vel pecunias, qui aliquo modo, nec in via Iuris communis, vel ordinationum Regiarum huc vsque in Maioric. super his editarum; possunt dici, vel esse a littibus securi, nec molestijs. Ea propter; pro tollendis dictis litibus, & securitate possessorum bonae fidei: statuerunt, & ordinarunt pro necessitate euidenti eiusdem Regni; quod cú aliqua possessio rustica, vel vrbana; aut censualis; vel ancilla vendatur per Curiam; statim fiat proclama publicé triginta dierum continuorú, infra quos triginta dies, semel moneantur; quicunque intendentes habere ius dicti census, hypotecae vineuli, vel obligationis cuiuslibet, super illa re, vel in ea, q (con virgulilla) id habeant denuntiare in posse illius Curiae, quae executionem ipsam faciet, sub cominatione, q alias quicunque id denuntiauerit, infra hos 30. dies ab omni Iure & petitione, quam alias in ipsa re haberet omnino sit exclusus: quae praeconizatio, siué proclama, siué edictum: registretur in certo libro illius curiae, & cóparentes, & denuntiantes sua credita, vel iura, etiam infra dictum terminum ibi describantur; non comparenres, auté, vel non denuntiantes infra terminú ipsius praeconizationis, omnino sint ab omni Iure agendi exclusi; nisi essent mulieres coniugatae: pupilli, demétes; vel absentes eo tempore ab Insula Maioric. Opponentibus auté aut cóparentibus aliquibus, examinentur ipsorú lura summarié: Et omissa omni figura Iudicij diffiniátur, antequá fiat adiudicatio, vel distributio praetij rei venditae: vt sic possessor, vel emptor, sit tutus, & creditor infra tempus dictae praeconizationis comparens, possit vendenda acceptare, offerendo prioribus creditoribus sua credita. Si autem ipsae alienationes (sa alienació) fuerint facte inter priuatos, de immobilibus, vel censualibus, vel seruis: sit electio venditoris; cogere emptoré deponere praetiú, in posse Curie, & facere fieri proclama seu praeconizationé praedicta vt non recipiatur praetiú, donec lapsú fuerit tép, nullo comparente vel comparente: & fuerit facta declaratio super adiudicatione, & distributione ipsius praetij; & dare cautionem fideiussoriam pro securitate euictionis de cuius sufficientia: si dubitetur, habeat fieri declaratio per Iudicem competentem. In hoc vero casu, vbi creditor infra tempus praeconizationis comparet, possit rem per hypotechariam vendicare, & non teneatur stare venditioni: ex quo infra dictum tempus eidem praefixum contradixerit, vel se opposuerit: nisi de praetio ex quo sibi sufficiat soluatur ipsi creditori.

QVOD ALODIARII, SCRIBANT FIRMAS

eorum, Rerum alodij venditarum, & non Not; contractuum

LXII.

Item, ad euitandum fraudes, quae sepé fieri consueuerunt per aliquos Nottarios in contractibus rerum feudalium seu emphytheoticarum, & alodialium ponendo firmas, seu laudationes dominorum directorum: ipsis tamen poenitus Insciis & ignaris: Statuerunt, & ordinauerunt vt de coetero in quibuscunque contractibus, & alienationibus talium rerum, de coetero fiendis quod ipsi domini directi alodiarij proprijs manibus eorum si scribere sciant, & valeant, seu per aliqué alium Nottarium, seu procuratorem eorum, ad hoc speciale mandatum, habentes vbi ipsi alodiarij scribere neciant, vel non possint adhibitis tamen saltim duobus testibus fidedignis, & notas habeant dictas firmas, seu laudationes, scribere cum Kalendario procuratorij, & nomine Notarij, in cuius posse est firmatum, alias firmae seu laudationes ipsae, aliter positae seu scriptae sint ipso iure nullae. Et contrarium facientes, poenam quinquaginta librarum ineurrant: cuius medietas dicto Fisco, & alia medietas directo domino, in cuius praeiuditium fieri attentabitur, applicari habeat, & applicetur.

QVOD NVLLVS OFFICIALIS IN DIE NON FERIATO

audeat interuenire in exequijs seu nuptijs nisi coniunctorum vsque

ad tertium gradum, vel propter alium officialem mortuum (entre estas dos palabras no habia espacio), vel parentes, vxorem, vel filios eorum.

LXIII.

Item ad tollendum turbationes, & dispendia litium, & causarum, quae sepe fieri consueverunt, tam in iuditijs, quá in negotijs statum R. P. coneernentibus, per vagas, & varias occupationes dictorum officialium multoties in solemnitatibus nuptiarum, & exequijs mortuorum quibus obstantibus, interim vacare nequeunt circa expeditionem litiú causarum, & negotiorum praedictorum propter quod leditur R. P. & damnificantur singuli. Statuerunt, & ordinaverunt quód nullus officialis dicti Dni (n con virgulilla, Domini) Regis, vel Iuratorú vel cuiuscúq; alterius officialis, vel ministri domus iurariae, audeat, nec praesumat diebus non feriatis, de die accedere, nec interesse, in aliqua solemnitate nuptiarum, seu sponsalitiorum, seu missarú, & exequijs mortuorum; exceptis tamen quod possint etiam diebus nó feriatis, in solénitatib (otra vez pone el 9 superindice), & exequijs supradictis, vbi eas fieri contingat pro aliquibus praelatis, vel aliquibus de consanguinitate, vel parentela, corum (eorum) vsq; ad 3. gradum inelusiué seu pro aliquo dictorú officialiú seu ministrorum. dicti Domini (a partir de ahora no escribiré estas abreviaciones tan molestas) Regis, seu domus iurariae aut parentum filiorum, & vxorum, eorunde interesse,

& interuenire: ad cuius ordinationis obseruantiá omnes, & singuli officiales supradicti, astringantur medio iuramento per eos, & vtrunque eorum praestando.


QVOD OFFICIALES ORDINARII, PERSONALITER SINT

executionibus Criminalibus nisi fuernit (fuerint) serui damnati.

LXIIII.

Item statuerunt, & ordinauerunt pro reuerentia, & honore dicti Domini Regis, ut executiones condemnatorum ad mortem vel ad mutilationem alicujus membri, decentius, & honorificé fiant, quod de coetero Baiulus, & Vicarius Ciuitatis, & Vicarius forensis, seu eorum loca tenentes ille cuius sententia fuerit aliquis damnatus ad mortem, seu membri mutilationem, debeat, & teneatur personaliter, eques decenter, cum capitibus excubiarum, & sagionibus assosciatus, accedere cum dicto condenato, ad faciendú executione de illo, dum tamen talis condemnatus non sit neque fuit seruus. Decernendo quod executiones quae fieri debent per Curiam Gubernationis praedictae, idem Gubernator, vel eius locumtenens possit illas facere, per aliquem alium, cui ipse hoc duxerit committendum nisi facti atrocitas, vel personae aut temporum calamitas aliud suaderet esse faciendum, ad cuius praesentis Ordinationis obseruantiam, astringantur etiam dicti officiales, medio iuramento per eos praestando.


QVOD NULLUS OFFICIALIS, AVDEAT TENERE TAFVRARIAM:

immo puniantur lusores, & sustinentes tafurariam.

LXV.

Item cum diversae Ordinationes prohibentes ludos (juegos; joc, jocs; giocco), & tafurarias (tafur, tafurs : tahur, tahures), hactenus factae fuerint, cum diuersis poenis contra non seruantes illas, adiectis, quae desidia negligentia, & quod peius est auaritia nonnullorum officialium, in offensam Diuinae Magestatis, ac damnum Reipublicae ac contemptum Regiae Iurisdictionis, nihilominus tolleratae fuerint, & adhuc etiam tollerantur; saltem oculte, sub pretextu alicuis commodi, seu praemij temporalis; cum predicta ordinatione, supradicts poenas in eis adiectas, commemorando: statuerunt, & ordinauerunt, vt in dicta Ciuitate, Insula Maioricarum nulla tafuraria publicé, vel oculté, fiat tolleretur, nequé sustineatur, per aliquem officialem dicti Domini Regis: sub poena priuationis officij, & infamiae. Admonendo, & exortando omnes dictos officiales, & singulos eorum pradictos; ad quos praemissorum executio pertineat, quod ad extirpandas dictas tafurarias, & puniendos dictos lusores, & tafurarias tenentes iuxta formam, & continentiam dictarum Ordinationum, diligenter (ut conuenit) eorum oficijs intendant si vltionem Diuinam, & indignationem praefati Domini Regis & poenas antedictas cupiunt evitare.

QVOD COMPOSITVS, VEL REMISSVS DE ALIQVO CRIMINE
habeatur pro confesso; vt non exeat carceres, donech sit satisfactum Iniuriato.

LXVI.

Item quod nullus officialium praedictorum, audeat de cetero nec possit a carceribus, seu fideiuissoribus, vel crimine delatum aliquem liberare etiam si illum admisserit ad compositionem, pretextu dicti criminis, seu illi fecerit remissionem, donec damna passis integriter fuerit fatisfactum, a suo dicto malcfactore seu delato: subiungentes, quod ille qui de quovis crimine fuerit condemnatus cum Curia transigerit, vel compositionem fecerit aut remissionem de dicto Crimine petierit & obtinuerit sub quouis colore, eoipso habeatur pro confesso, & conicto, quoad interesse partis dánificatae, cui absque alio processu teneatur damna, & expensas, secundum taxationes Iudicis, cum coneilijs Assessoris sui, & procerum faciendarum, eidem damna passo resarcire: ante quam a dictis carceribus seu fideiussoria cautione, siquam forsan dederit, vel a crimine libetetur; nec possit gaudere dicta remissione, vel compositione immo semper remaneat obligatus ipse, & eius fideiussor, donec ipsa damna passus, fuerit satisfactus; a qua taxatione damnorum, & expensarum non liceat aliquo modo appellare. Nisi ab excessiuo, & tunch semel tantum; sed in continenti fiat completa executio in bonis dicti delati, vel malefactoris, vel eius fideiussoris. Et si non habeat in aere luat in corpore. Et si ipse officialis ipsum delatum liberauerit a Carcere, aliqua causa praedictarum absque idonea cautione pro his praestita; teneatur ipse officialis, etiam, & eius fideiusores, damna passo ad resarciendum illud.

ad quod teneretur delatus, tamquam litem suam faciens.
(*+*)

QUOD NOTARIINON RECIPIANT DONATIONES, VEL
procurationes alicuius, nisi plenam habuerint cognitionem illorum atque testium adhibendorum

LXVII.

Item pro cessandis, & tollendis fraudibus malorum hominum; statuerunt, & ordinauerunt: quod nullus Notarius Ciuitatis & Insulae Maioric. audeat, ncc de coetero praesumat

aliquam donationem causa mortis, vel inter viuos, de quibuscunque bonis, seu rebus nec vllum procuratorium facere vel recipere per se, vel per interpositam personam: nisi

Notarius ipse, vel testes in talibus donationibus, & procuratorijs adhibendi, qui omnino noti sint: euidenter, ipsi Notario (es notari), plenam habeant notitiam, de personis valentibus dictas donationes, vel procuratoria facere. Et si contrarium fecerit (y si faiguere lo contari), contractus ipso iure sit nullus. Et Notarius ipse, incidat in poenam viginti quinque librarum; vltra poenam praedictam, de bonis suis omnia damna resarsire ei, vel eis, in quorum preiuditium, talia fuerint facta, teneatur. Et hoc idem intelligatur ordinatum in confectionibus Testamentorum, & Codicillorum, & quod dictus Notarius in clausura

Testamenti, faciat mentionem quod ipse, vel testes, habeant de dictis contrahentibus notitiam.

QVOD NOTARII, CONTINVENT IN CONTRACTIBVS

vel instrumentis, locum firmae, & vnde est Notarius, si de Ciuitate, vel cuius loci forensis partis fuerit.

LXVIII.

Item, statuerunt, & ordinauerunt; cum facultate; decreto & authoritate, tam Gubernatoris quam Vicarij Ciuitatis; quod quilibet Notarius Ciuitatis, & Insulae praedictae debeat,

& teneatur in omnibus instrumentis, contractibus, & testamétis ponere locú vbi Testamenta vel contractus de coetero fiét; Videlicet, vt Nottarius continuet in principio, vel in sine cuiuscunque Testamenti, vel contractus: actum est hoc (se convierte en ho es) in Ciuitate; & si fiat extra Ciuitatem: actum est hoc in tali loco, Villa, vel Parrochia seu Alcharea(alqueria) Insulae, vel Dioecesis Maior. cum talia non debeant ommitti. Quemadmodum hucusqueper Notarios, praesertim extra Ciuitatem degentes fuerit abusiué ommissum, & in clausura ipsorum testamentorum, & quorumlibet contractuum & instrumentorum, habeat designare locum siue habitationem vbi est domiciliatus. Contrafaciens pro qualibet vice, incurrat poenam ipso facto viginti quinq; librarum, hoc, quod Notarij degentes in Ciuitate faciat clausuram hoc modo. Sig.+.num talis Notarij publici, vel authoritate Regia Ciuis Maioric. Et Notarij degentes extra Ciuitatem, ponant in eorum clausuris, Sig.+.num talis Notarij Maioric. vel authoritate Regia, degétis in tali Parrochia, loco, vel Villa.

QVOD REPARATIO INSTRVMENTORVM NON FIAT

nisi citatis his quorum interest si apparent qui sint vel cum proclamate.

LXIX.

Item cum post diluvium aquarum, quod contingit in Ciuitate Maioric. anno a Natiuitate Domini Millesimo Quadringentesimo (aqui hay un borrado, espacio grande, no se ve el año exacto. Este libro se acabó en 1413, por lo que tiene que ser entre 1401 y la fecha actual) in quo plures Notarij. & notulae, libri manualia, & aliae diuersae scripturae, instrumenta, & testamenta perierunt(perecieron, murieron, desaparecieron) quae vllatenus reparari non possunt: sub huiusmodi colore. & obtentu petuntur reparari aliqua instruméta diuersorú contractuum, & Testamenta, & Codicili, & alij cótractus, qui nunquam (nuncha, nunca) fuerunt in rerum natura nec recepti fuerunt in veritate, adhibendo falsos testes & falsas probationes propter quod iam falsomodo fuerunt reprata talia instrumenta (tales instrumentos, es el nombre de un tipo de documento). Statuerunt & ordinauerunt, quod abinde antequam procedatur post oblatam supplicationem in causa, in continenti

fiat per Praeconempublicum praeconizatio per loca solita Civitatis intimando omnibus supplicationem oblatam cui se opponant infra decem dies si ipsorum putauerint interesse. Quibus lapsis procedatur in causa. Hoc addito quod si secundú materiam suplicationis, aparuerit interesse alicujus, arbitrio ipsius Iudicis, ille singulariter citetur, & vocetur in dicta causa, & procedatur ipso ut decet.