NOVERINT vniuersi quod cum nonnullis tam officialibus Nostri Iacobi Dei gratia Regis Maioricarum Comitis Rosilionis & Ceritaniae, & Domini montis Pesulani quod Creditoribus, & debitoribus indubium verteretur, quae debita intelligamus elongare in perpetuum statuimus, quod non intendimus aliquas de suis debitis elongare licet litteram concesserimus elongamenti nisi assecuret, quod in fine elongamenti soluat debita de quibus eum elongauimus sit ascecuratum intendimus elongare debita de quibus iam elongamenta extiterunt nisi in littera dicti elongamenti de primo elongamento specialiter sit facta mentio, nec de debitis ratione hereditatis paternae (parernae), vel maternae, nec de debitis, quae debentur ratione dotis, vel legatorum nec de debitis quae debentur ex varijs personis extra nostram iurisdictionem, nec de alimentis siqua debent praestari aliquibus personis, nec etiam de debitis per quibus iam pignora sunt tradita per eum creditoribus suis nec de debitis, quae debent ratione emptionis quam fecerint de aliqua re mobili, si illam rem mobilem penes se habeant, nec de debitis quae habent ratione Curiae, vel tutelae, vel manumissionis, vel executionis testamenti alicuius, nec de deposito seu comanda si in instrumento depositi; seu comandae non fuerint dies solutionis apposita, & fideiussor constitutus nec de debitis, quae debentur ex aliquo per eum commisso, nec de debitis de quibus iam fuerit lata sententia; & transiuerit in rem iudicatam; nec de debitis quae debentur pro loguerijs nunciorum, seu domorum, vel ratione rerum comestibilium, nec etiam intendimus elongare si creditor cuius est debitum, est ita inops, (inopia) quod ipse debitor habeat melius paratum soluere in rebus mobilibus quod sui creditores nisi debitis in rebus mobilibus in litera vra(la r con virgulilla) elongamenti mentionetur, nec etiam intendimus elongare si habeat mobilia ex quibus valeat satisfacere suis creditoribus, exceptis libris, & bestijs aratorijs, & instrumentis aratorijs, & equitarijs suis, & alumni, & pannis lectorum, vasis vinarijs., & vtensilibus domus seu hospitij, & exceptis vestibus uis, & vxoris, & familiaa suae, quam nostram Ordinationem Nos Iacobus Dei gratia Rex Maioric. in praedictis in perpetuum inuiolabiliter praecepimus obseruari.
Textos antiguos, dominio público, sin derechos de autor, descatalogados, castellano, valenciano, latín, otras lenguas; infecto dialecto catalán.
Mostrando entradas con la etiqueta inops. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta inops. Mostrar todas las entradas
viernes, 2 de abril de 2021
Suscribirse a:
Comentarios (Atom)
Entradas populares
-
Vocabulario basco – castellano – francés de todas las voces euskaras contenidas en este volumen. (N. E. Consultar también https://e...
-
STYLI SIVE RITVS CVRIARVM DE MOSSEN ARIL STILI CVRIARVM CIVITATIS MAIORICEN. DIE Veneris, intitulata tertio Kalendas Augusti, Anno Domini M...
-
Extractos del libro de Bernardino Gómez Miedes : LIBRO OCTAVO Capítulo primero, de la fama y renombre que el Rey ganó por la conquista d...
-
Ramón Guimerá Lorente Beceite blog, Beseit Beseit en chapurriau yo parlo lo chapurriau y lo escric Chapurriau al Wordpress Lo Decamerón...
-
DOCUMENTOS A QUE SE HACE REFERENCIA EN LA BIOGRAFÍA. N. 1. Varia 12. Notariorum 4. Alfonsi IV, n. 2931, fól. 62 v. Petri Michaelis Carbonel...
-
Descripción Histórica, Artística, Detallada Y Circunstanciada de la Ciudad de Alcañiz Y Sus Afueras Edición 2019 en papel y Kindle por R...
-
Lexique roman, ou dictionnaire de la langue des troubadours, comparée avec les autres langues de l' Europe latine. A. A, s. m., voyelle,...
-
XXVII LA JOVE CATALUNYA. Baix del nom de Patria catalana entenem la terra que constituía l´ antiga corona d´Aragó , singularment les Illes ...
-
COLECCIÓN DE DOCUMENTOS INÉDITOS DEL ARCHIVO GENERAL DE LA CORONA DE ARAGÓN . Publicada de real orden por su cronista D. Próspero de B...
-
26. PREPARACIÓN PARA EL ESTUDIO DE LOS LIBROS III, IV Y V DE LAS DECRETALES. Un volumen en cartulina, folio grande, de 662 páginas. Es del s...