Mostrando entradas con la etiqueta Judaeos. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Judaeos. Mostrar todas las entradas

lunes, 9 de marzo de 2020

secundus - duodecimus articulus simboli.


Secundus articulussimboli.

(Per auctoritates veteris et novi testamenti probat, quod Deus habeat filium et quod ipse sit Deus; hoc etiam e miraculiset resurrectione. Quare dominus noster nominetur): propter executionem redemptionis nostre in carne assumpta. Unde per hoc ostenditur, quare univit sibi humanam naturam et facius est homo, non quod divina natura mutaretur in humanam vel humana in divinam, sed utraque permanente in sui natura facta est unio associacionenaturarum, non commixtione. Et est aliquo modo simile, sicut spiritus humanus jungitur humano corpori, nec tamen spiritus efficitur corpus, nec corpus spiritus, sed utrumque remanet in sui natura, licet ex hiis unitis efficiatur una persona.

(Tertius articulus).

(Explicat Conceptionem Christi per Spiritum sanctum, per auctoritates sacrae scripturae; adventum ejus praedictum a prophetis; affert etiam Sibyllas.Tandem demonstrat e ratione quomodo Deum decuerit humanam naturam assumere): homo, nobilissimum opus creatoris, lapsus est per peccatum in mortem et damnationem et servitutem diaboli... peccatum originale in omnes homines transivit... Nulla creatura ad hoc erat idonea, ut hominem repararet et redimeret... Conveniens fuit, ut Deus hominem sibi uniret, qui penam sustineret, quam justicia exigebat, et quod Deus hominem assumeret, et non aliam creaturam ad hujusmodi penam sustinendam. (2a ratio pro fundamento habet): injuriosus tanto tenetur ad majorem satisfactionem, quanto major est ille cui infertur injuria. Deus, qui offensus erat, est infinitus: ergo hominis injuria fuit infinita, ergo tenebatur ad infinitam satisfactionem. (3a ratio): Omnis effectus fortior est in sua causa quam in causatis, sicut patet in calore ignis; fortior est enim calor in igne, quam sit in aqua calefacta per ignem, et lux major est in sole, quam in aere illuminato per solem vel a sole, et idem de similibus. Spiritus est rationalis, simplex, incorruptibilis, immortalis, unitur humano corpori composito, corruptibili et mortali tanto amore, ut nolit ab eo naturaliter separari. Cum igitur iste effectus unionis sit in creato, id est in spiritu rationali, multo magis poterit esse in sua causa, id est, Deo. Cum ergo spiritus humanus potuerit uniri corpori, Deus, qui est summa causa, potuit uniri humane nature et sic fieri homo. Unde unio ad corpus est exemplum unionis del et hominis. Item divinus amor excedit omnem amorem humanum. Cum igitur effectus amoris tantus sit in creaturis, quod matres faciat interdum exponi morti pro filiis: ergo immensitas amoris in Deo potuit ipsum facere subire mortem pro salvandis hominibus, sicut fuit possible. Sed mortem subire non potuit Deus nisi in humanitate assumpta: ergo ipsam potuit et decuit assumere ad ostendendum et complendum effectum sui amoris... (Demonstrat quare filius, ei non pater vel Spiritus s. naturam humanam assumpserit).
(Sequitur argumentum contra Judaeos: «quod jam venerit Christus.»Demonstrat hoc ex signis, quae praedixerunt prophetae.Argumentum fortissimum ex prophetia Danielis de 70 hebdomadis): Secundum usum sacre scripture non potest intelligi ebdomada ad plus nisi vij annorum. Unde Levit.xxv: numerabit tibi vij ebdomadas annorum. Cum igitur jam complete sint ille lxx ebdomade, sive sint dierum, sive mensium, sive annorum, et amplius fluxerint mcclvij anni, sicut ostenditur regum, qui ab illo tempore usque ad Christumregnaverunt, constat volenti recipere veritatem et non excecatum intellectum suum invidia atque malitia, quod prophetiajam completa est. Et sic patet, quod jam venit Christus. Et ideo cessavit visio el prophetia et sacrificia.
Si quis querat, quare Judei non credunt, cum omnia hec scripta sint apud eos, hoc est propter incredulitatem eorum et excecationem. Et hec excecatio est maledictio quam predixit Moyses Deuteron.xxviij dicens: «quia si audire nolueris vocem domini dei tui, nec custodias et facias omnia mandata... et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te » Istam maledictionem incurrunt Judei. Et hoc patet, quod ex amentia cordis et cecitate intellectus et furore mentis contingit eis, quod veritatem manifestam quam tenent et legunt nolunt intelligere, nec curant. Unde sicut predictum est, palpant in meridie, sicut palpat cecus in tenebris et non dirigunt vias suas in veritate querenda, licet satis dirigant in temporalibus; et sustinent calumniam et opprimuntur violentia ab omnibus nationibus, nec habent qui liberet eos de captivitate ista in quam ceciderunt post mortem Christi... Et quia Judei hodie non cognoscunt peccatum suum, ideo sunt capti sine rege et sacerdote et absque Deo vero et absque doctore veritatis et sine lege quantum ad intellectum ejus. Unde Azarias propheta ij. Paralipp xv.: «Transibunt multi dies in Israel absque Deo vero et absque sacerdote et doctore et absque lege.» Et sic etiam completa est in eis prophetia (Osce o) Osee dicentis iij.: «dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine Ephod et sine Theraphin...»
Sequitur «natus ex Maria Virgine:» (Auctoritates s. scripturae de matre Dei.)

(Quartus articulus simboli).

(Auctoritates s. scripturae de passione Domini: Isaias liij. Modus passionis ostenditur in tribus, scilicet in multiplici illusione, in clavorum affixione, et in felis et aceti potatione. Haec omnia praedictasunt, ut etiam mors Christi pro peccatis) ..
Et quia in crucifixione ejus non solum fuerunt presentes apostoli et discipuli, sicut dicitur in Evang. Luc. xxiij, sed et Judei et gentiles, ideo per continuam successionem remansit apud christianos,apud Judeos et apud plures ex gentilibus, quod illa persona, que dicta est Christus, crucifixus est. Unde quidam Judeus sic opponebat Sarraceno: «Si aliquis percutit alium multis presentibus, et percussus conqueritur coram judice, et percutiens confitetur se percussisse, et presentes testificantur se vidisse, et alius superveniens qui tunc presens non erat, dementitur omnes, dicens, eos falsum dixisse, cui credendum est?» Respondit Sarracenus; «percusso et percutienti et testibus presentibus». Et Judeus intulit: «nos confitemur, quod patres nostri occiderunt Christum, quem credunt Christiani, et Christiani,qui acceperunt fidem ejus, confitentur hoc idem. Et Mahometuspost DC annos veniens, qui nec presens fuit nec aliquid de re gesta vidit, ausus est dicere et scribere, quod non fuit crucifixus. Nos vero respondemus, quod credendum est crucifigentibus e: illis qui affuerunt»... (Tandem auctoritates de sepultura.)

(Quintus articulus simboli.)
(Textus s. scripturae de descensu ad inferos et resurrectione.)
(Sextus articulus simboli.)
(Textus s. scripturae de ascensione et «sedet ad dexteram Dei patris.»)
(Septimus articulus simboli).
(Textus s. scripturae «Venturus est judicare vivos et mortuos» et de judicio.)


Octavus articulus simboli.

Octavus articulus simboli est de tercia persona, que est Spiritus sanctus. De qua dicit: Credo et in Spiritum sanctum. id est, credo Spiritum sanctum unum esse Deum cum patre et filio, sicut supra ostensum est in tractatu de trinitate.
(Demonstrat e s. scriptura, quod Spiritus s. Deus sit et procedat a patre et filio.)

Nonus articulus simboli.

Sanctam ecclessiam catholicam. Et conjungitur hic articulus precedenti. Unde est sensus. Credo in Spiritum sanctum sanctificantem sanctam ecclesiam catholicam. Ecclesiam appellat societatem universalem sanctorum, ubicunque sint. Unde catholica idem est ac universalis. Et hanc ecclesiam, id est sanctorum societatem, Spiritus sanctus sanctificat. Unde Math, iij: «Ipse, scilicet Christus, baptizabitvos spiritu sancto et igni»; baptizabit, id est mundabit sive sanctificabit, Baptizare enim abluere est vel sanctificare. Et hoc facit in Spiritu sancto et igni, scilicet divini amoris.

(Decimus articulus simboli.)

Decimus articulus sic est: Sanctorum communionem. Et est triplex comunio: primus sacramentorum. Et secundum hoc est sensus: Credo sanctorum communionem, id est sacramenta, in quibus communicant sancti, esse sanctam. Et tunc «sanctorum» tenetur neutraliter pro sacramentis. Et quare dicuntur sancta, ostenditur, cum subjungitur; remissionem peccatorum, que scilicet fit in sacramentis. Secunda comunio est donorum spiritus sancti. Unde apostolus Rom. v. b. «Karitas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.»
(Deinde de septem donis ex Isaia). Tertia comunio est bonorum operum, in quibus boni comunicant sibi ad invicem. Unde de hoc dicitur in psalmo: «particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua». Hec autem participatio acquiritur per amorem, quia dum homo diligit bonum, quod in *al o* cernit, ipsum per karitatem suum efficit (Auctoritates S. Gregorii et S. Augustini).
Prima itaque comunicatio est sacramentorum, in quibus * comunicant, licet differenter. Nam quedam sunt comunia omnibus, quedam quibusdam secundum exigentiam et electionem, baptismusenim et confirmatio et eucharistia et extrema unctiosunt cunctis comunia, penitentia vero, ordo et conjugium sunt comunia differenter. Nam penitentia comunis est omnibus qui peccaverunt, ordo autem ministris ecclesie, conjugium vero volentibus nubere.
Primum igitur sacramentum est baptismus,in quo gratia confertur in remissionem peccatorum (Textus s. scripturae). Forma autem verborum, quibus fit baptismus, hec est; « Ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti.» Errant Sarraceni credentes, se mundati a peccatis per lavacrum solius aque, cum aquasine verbo non lavet... Errant etiam frequentantes multociens idem lavacrum, cum sicut unus Deus est, et una fides, ita et unum sacramentum fidei...
2um Sacramentum est sacramentum confirmationis, in quo spiritus s. datur ad robur (Textus s. scripturae).
3um Sacramentum est eucharistia, id est sacramentum corporis domini, quod dicitur eucharistia, id est bona gratia, quia ibi suscipitur ille, qui est plenus gratia et veritate (Textus s. scripturae, etiam de sacrificio novi testamenti). Quia vero dupplicis sumus nature compositi, scilicet ex corpore et anima, dupplicem escam et compositam dedit nobis, constamus enim ex spiritu et corpore, et ideo ipse Christus, Deus et homo, qui est panis vite, dedit seipsum nobis in escam, ut ejus divinitate et humanitate nostra duplex natura reficeretur. Unde Augustinus in libro de spiritu et anima: duo sensus in homine sunt, unus interior, et unus exterior. Propterea enim Deus homo factus est, ut totum hominem in se beatificaret, ut tota conversio hominis esset ad ipsum, et tota dilectio esset in illo...
(Demonstrat non esse impossibilem conversionempanis et vini in Corpus et sanguinem Christi ratione et exemplo; et primo, quia Christus dixit).
Item si natura hominis per comestionem panem et vinum et aquam potest in corpus et sanguinem comedentis et bibentis mutare, et non sit aliud corpus a corpore, quod prius habebat: multo magis verbum Dei, cui nil est impossibile, potest panem et vinum supernaturaliter transmutare in corpus suum et sanguinem, et non sunt duo, sed unum et idem corpus. (Deinde exempla. Reducit omnia ad omnipotentiam Dei.)
Quartum sacramentum est penitentia, que est sacramentum tam veteris quam nove legis. Est autem penitencia, ut ait Ambrosius, mala preterita plangere et plangenda iterum non comittere, supple: <in proposito.» Unde idem ait; vera penitentia est a peccato recedere... Sunt autem tres partes penitentie: contritio, confessio, et operis satisfactio. Est autem contritio dolor de peccatis .. confessio est peccatorum revelatio coram sacerdote.. (Affert rationes cum homo confiteri debeat, inter alias : Cum homo naturaliter sibi compatiatur et parcat, non debet judicari judicio proprio in penitentia, cum sibi parceret plus debito; unde oportet, quod stet judicio alterius. Item, sicut delicta corporalia judicantur per legem et judices seculi: sic peccata animarum judicari debent per judices spirituales et legem Dei. Sed judices spirituales, qui per legem Dei judicant, sunt sacerdotes: ergo ad sacerdotes pertinet judicium animarum. Sed non possunt juste judicare, nisi noticiam habeant de peccatis, nec noticiam habere possunt nisi per confessionem delinquentium: necessaria est ergo confessio peccatorum. Item cum sufficienter providerit sue reipublice, sicut constituit judices manifestorum criminum. qui sint reges et principes et constituti sub eis: ita constituit judices peccatorum occultorum. Et quia nemo libenter confitetur illi, qu*m scit punire ad mortem, ut ait philosophus ideo statutum est, ut judex occultorum non puniat morte, sed injunctione penitentie, ne aliquis timent peccatum suum confiteri. Unde sicut dicitur in libro dicto Albuchan et in libro dicto Muslim: quia Machometus fecit lapidari voluntarie confitentes sibi se peccantes in fornicatione, avertit sarracenos a confessione.
Satisfactio est emenda debita pro peccatis. Nam cum peccatum sit injusticia, necessario exigit justificationem et tormentum ipsius peccantis et emendam faciendam injuriam passo. Ista satisfactio consistit in tribus, scilicet in jejunio,oratione et eleemosyna... Sunt et multa alia opera, per que potest satisfieri de peccatis, scilicet peregrinationes,vigilie, discipline, et similia.
Quintum sacramentum est extrema unctio infirmorum. Istam unctionem inceperunt apostoli facere ante Christipassionem Unde in evangelio Marci vi. dicitur de ipsis apostolis: ungebant oleo multos egro*os et sanabantur. Unde Jacobus apostolus archiepiscopus Jerosolvmitanusstatuit postea, ut hoc fieret in ecclesia, dicens in epistola sua cap. v.: infirmatur quis...
Sextum sacramentum est ordo.Est autem ordo sacrum signaculum, quo spiritualis potestas traditur ordinato et officium. Ista vero potestas et officium consistit in ministris ecclesie et maxime in sacerdotibus. (Textus s. scripturae.)
Septimum sacramentum est matrimonium.Est autem matrimonium sacramentum comune illis, qui fuerunt ante legem et sub lege et sub evangelio, et diffinitur sic: matrimonium est legitima societas sive vinculummaris et femine in genere humano individuam vite consuetudinem retinentem. (Demonstrat quod unica debeat esse unius: et insurgit contra multiplicationemuxorum et concubinarum, ut est apud Sarracenos.Inter alia affert) i. Cor. vij: mulier potestatem sui corporis non habet sed vir. Similiter autem et vir corporis potestatem non habet, sed mulier. Et ideo non potest istud dare duabusvel quatuor, sicut dicit Mahometus. (Contradivortium)..
Quam etiam verecundum sit et nefandum, quod aliquis dimissa uxoresua ter, non possit eam recuperare secundum Alchoranum, nisi prius ab alio cognoscatur, satis patet hominibus sani intellectus inde obviantibus veritati, cum etiam ipsa mulier, que parviest intellectus, si sit nobilis cordis ei generosa, nullo modo vult se submittere tali vilitati, ut ab alio per istum modum cognoscatur...

(Undecimus articulus simboli).

Carnis resurrectionem (textus s. scripturae) Boni immutabuntur ad gloriam etiam quantum ad corpus, que gloria quadruplex est: claritas, agilitas, impassibilitas, subtilitas.
Quoniam vero aliqui sapientes Sarracenorum negant resurrectionemcorporum, ponentes beatitudinem hominis tantum in anima, necesse est, ui ejus veritas rationibus ostendatur... Quod
autem in errorem induxit sapientes Sarracenorum, ut non crederent resurrectionem corporum, videtur processisse ex Alcorano, cum ibi contineatur, quod post resurrectionem habebunt delectationes corporales, ut delectatio cibi, potus et coitus, que in veritate, si in alia vita essent, intellectum a cogitatione et dilectione summi boni impedirent. Unde quia visum est eis hoc esse inconveniens, sicut est in veritate, negaverunt corporum resurrectionem, ponentes tantum beatitudinem hominis in anima, non intelligentes, quod corpus humanum possit vivere sine cibo; cum... efficietur impassibilis et immortalis, non indigebit alimonia. Delectatio enim glorie, que influetur a Deo in anima, per redundantiam glorificabit ipsum corpus.

(Duodecimus articulus simboli).

Vitam eternam, suple: credo esse. Hec autem vita eterna consistit in cognitione Dei. (Textus s. scripturae.) Preeminentiam autem delectationum spiritualium et divinarum ad corporales delectationes necnon et comparationem earum ad invicem ponit Avicenna in libro de scientia divina, tractatu ix, c. vij de promissione divina, loquens de felicitate anime. Sapientibus theologis multo magis cupiditas fuit ad consequendam hanc felicitatem. quam felicitatem corporalem.. Item Algazel firmat idem in libro intentionum philosophicarumtercio tractatu, v. c; Differt apprehensio intelligentie ab apprehensione sensus modis multis. Apprehensa enim a sensibus sunt corpora et accidentia, que sunt vilia et vana; apprehensa vero ab intelligentia est quidditas universalis, eterna essentia, quam permutari est impossibile. (Per longum integram sententiam affert.) Eandem etiam sententiam confirmat in libro, qui dicitur, Vivificatio scientiarum in demonstratione, quod gloriosior et excellentior delectationum est cognitio Dei excelsi et contemplatio vultus ejus, et in libro, qui dicitur Trutina operum in capitulo probationis, quid sit beatitudo ultima. Hoc idem etiam confirmat Alpharabius in libro de auditu naturali tractatu ij. circa finem, et in libro de intellectu. Ex hiis patet, quod etiam apud philosophos Sarracenorum beatitudo eterna consistit in cognitione et amore Dei, non in delectatione corporali: (Textus s. scripturae ex novo et vet. testamento contraMahometum, sec. quem in cibo, potu, mulieribus,beatitudo consistit). Quod ergo Sarraceni aliqui nituntur probare per auctoritates evangelii, quod ibi comedetur et bibetur, non est verum.
(In fine demonstrat poenam aeternam e s. scriptura et rationibus. Concludit librum): Item Math. iij et Luc. iij: veniet fortior me post me, cujus non sum dignus soluere corrigiam calceamentorum ejus, Et infra: cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabittriticum in orreum suum, paleas autem comburet igne inextinguibili. Item Dan. xij: «Multi de hiis qui dormient in terre pulvere, evigilabunt, alii in vitam eternam, alii in opprobrium, ubi videant semper».
Explicit.


domingo, 8 de marzo de 2020

APPENDIX I

APPENDIX

I

De sequenti opere DENIFLE jam in Historisches Jahrbuch, 1887, p. 225 sq. breviter locutus est. Auctor ejusdem celeber frater Praedicator Hispanus, Raymundus Martini qui opus «Pugio fidei» composuit. Bibliographos hec opus, in codice Dertusensi unice conservatum, hucusque fugit. Certe
non est intellectui popularium adaptatum, pro quibus tamen scriptum est. Raymundus illos fideles, qui in Hispaniainter Sarracenos et Judaeos vivebant et quotidie ab ipsis argumenta contra christianam religionem audierunt, principiis christianae religionis imbuere eosdemque praservare voluit contra objectiones. Verisimiliter Raymundushunc libellum scripsit, ut sacerdotes et curatiillo uterentur in instructione populi fidelis et in conversioneinfidelium. Quaedam hic tractantur, quae in magno opere «Pugio fidei» latius occurrunt.
Hanc explanationem Raymundus Martinijuvenis adhuc, diu ante opus «Pugio Fidei», et quidem anno 1256vel 1257 composuit, ut infra ex articulo 3° liquet. Ex argumentatione etiam apparet, Raymundum nondum imbutum fuisse doctrina scholastica decenniorum posteriorum.
Non omnia edimus. Introductionem cum tractatu Quod libri sancti sint incorrupti integre in lucem proferimus, duodecim vero articulos breviatos. Primus articulus ut specimen dari potest. Multi articuli solum auctoritates scripturae sacrae jam notas comprehendunt. Ubi de Sarrazenis vel Judaeis agitur, vel de scriptoribus Arábicis, nihil praetermisimus.

E CODICE DERTUSENSI N.° 6.
Explanatio simboli Apostolorum ad institutionem fidelium a fratre Raymundo Martini de Ordine Predicatorum edita.
Videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem. I. Cor. xiij. Speculum de quo hic loquitur apostolus, est fides, per quam tamquam per speculum videtur, id est, cognoscitur Deus, ut videri potest in hac vita. Enigma appellat obscuritatem fidei annexam. Etsi enim per fidem Deum in via cognoscimus, non tamen sic lucide, sicut in gloria, quando per speciem ipsum facie ad faciem videbimus. Est igitur fides ut dictum est speculum, per quod videmus Deum quoquo modo. Verbi gratia, ponatur quod est aliquis in aliqua domo figuris depicta ita curvus et depressus, quod non potest levare caput, et dicitur ei: tales et tales picture (I) sunt supra in tecto. Et quia ipse non potest eas videre, afferiur sibi speculum vel aqua clara in pelvi, et ut dicebatur sibi verbo, sic videt, per speculum vel per aquam. Postea si erigatur, videbit, sine medio picturas, quas viderat speculo mediante. Et tunc intelliget, quod speculum infallibiliter sibi ostendebat picturas illas, licet non ita clare, ut videt eas modo capite elevato. Similiter dum sumus in hac vita misera, sic depressi sumus per corruptionem carnis et per peccatum, quod non possumus videre Deum nisi per speculum, id est, per veram fidem et puram, quia ui dicit Augustinus, mentis humane acies invalida in tam excellenti luce non figitur, nisi prius per mundiciam fidei emundetur. Et ipsa fides in veritate ostendit nobis quasi quoddam speculum, quomodo est Deus, ut ostendi potest in hac vita. Et cum corruptionem carnis deposuerimus et erimus in gloria, tunc intelligemus et cognoscemus, quod fides infallibili ostendebat nobis veritatem, licet non ita clare, ut tunc videbimus, sed ad modum speculi. Hoc tale speculum, id esi fidem, impressit spiritus sanctus in cordibus patriarcharum, prohetarum et apostolorum. Et dominus Jhesus Christus non tantum impressit hoc speculum, id est fidem, in cordibus apostolorum, sed etiam docuit eos verbo hoc idem. Et apostoli cum deberent discedere ab invicem per universum mundum ad predicandum evangelium. redegerunt in scriptis concorditer ea, que in hac vita quasi per speculum cognoscimus de Deo, ut omnes possent legere et intelligere, quomodo debent in Deum credere. Et illud scriptum comuniter et concorditer ab apostolis editum dicitur symbolum fidei apostolorum, quia quilibet eorum posuit ibi sententiam suam, id est articulum suum; dicitur enim symbolum sin, quod est con, et bole quod est sentencia, quia comunis sentencia fidei apostolorum. Quilibet enim apostolus posuit ibi unum articulum quasi proprium. et omnes comuniter in omnibus articulis consenserunt, uude secundum numerum apostolorum xijsunt articuli fidei.

(1) Para que haya la debida exactitud, se copia todo como está en el Códice original.

Petrus quidem posuit primum articulum, scil. «Credo in Deum patrem omnipotentem, creatorem celi et terre.»
Andreas posuit ij. scil. «El in Jhesum Christum filium ejus unicum dominum nostrum »
Johannes iij. «Qui conceptus... Maria virgine.»
Jacobus Zebedeí iiij: «Passus... et sepultus.»
Thomas v: «Descendit... a mortuis.»
Jacobus Alfei vj: «Ascendit... patris omnipotentis.»
Pliilippus vij: «Inde.., vivos et mortuos.»
Bartholomeus viij: «Credo in spiritum sanctum »
Matheus ix: «Sanctam ecclesiam catholicam.»
Simon Cananeus x: «Sanctorum communionem, remissionem peccatorum.»
Judas Jacobi xi: «Carnis resurrectionem.»
Mathiasposuit xíj: «Vitam eternam amen.»

Hoc itaque symbolum primo ostendit, Deum esse unum in essentia et trinum in personis. Deinde alia, que quilibet fidelis tenetur credere, de quibus in sequentibus ostendetur auctoritatibus veteris et novi testamenti, et etiam alicubi rationibus et similitudinibus secundum modum parvitatis nostre. Et quia probatio et explanatio hujus symboli habet fieri maxime per libros veteris et novi testamenti, dicit enim Augustinus: quod credimus, auctoritati debetur, et quod intelligimus, rationi, quod autem erramus, oppositioni; primo oportet monstrare eosdem libros incorruptos esse et veros, scilicet quod permanserunt integri et incorrupti, sicut editi sunt a spiritu sancto per auctores et scriptores eorundem librorum. Quo probato necesse est credere et suscipere omnia illa, que per ipsos probabuntur et alia que in eis continentur.

Quod libri veteris et novi testamenti sunt integri et incorrupti.

Igitur quod libri sint integri et incorrupti, potest ostendi per auctoritates, quoniam nullus auderet mutare, vel diminuere vel addere in veteri vel novo testamento, quoniam super hoc habetur prohibitio et etiam maledictio. Unde MoysesDeuteron. iiij:
«Non addetis ad verbum quod vobis loquor, nec auferetis ex eo.» Item Salomon in Proverb. xxx. b, «Omnis sermo Dei ignitus clipeus est sperantibus in se, ne addas quicquam verbis illius, et arguaris inveniarisque mendax.» Item Joh.in Apocal. ultimo: «Si quis apposuerit ad hoc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. Et si quis diminuerit de verbis libri prophetie hujus, auferet Deus partem ejus de libro vite, et de civitate sancta.» Non autem videtur quod aliquis esset ita , quod contra ista auderet aliquid mutare in libris sanctis.
Si quis vero dicat, quod Nabuchodonosor combussit libroslegis et prophetarum, hoc ostenditur esse falsumper gesta filiorum Israel. Nam sicut habetur in iiij° lib. Regum, xvij, Salmanasar rex Assiriorumcepit terras filiorum Israel, et transtulit filiosIsrael de terra sua in terram Assiriorum, et posuit eos in civitatibus Medorum, et adduxit de Babilone et de aliis locis terre sue colonos, et collocavit eos in civitatibus Samarie pro filiis Israel. Et cum ibi habitare cepissent, non timebant Deum, cum essent ydolatre, unde immisit Deus in eos leones, qui interficiebant eos. Et nunciatum est regi Assiriorum quod perirent coloni ejus, quia ignorabant legitima Dei terre. Et misit rex unum de sacerdotibusIsrael et etiam legem Moysi, sicut dicitur in ystoriis. Et iste habitavit in Bethel, et docebat gentes illas legitima Dei Israel. Ipsi tamen, licet colerent Deum Israel, colebant etiam idola sua, unusquisque juxta ritum gentis sue. Unde lex Moysi permansit apud eos. Et predictus Salmanasar rex Assiriorum fuit ante NabuchodonosorC annis, sicut probatur ex numero annorum regum qui regnaverunt in Jherusalem ab ipso Salmanasarusque ad Nabuchodonosor. Verum non potest dici, quod ipse Nabuchodonosor combusserit legem generaliter, cum non legatur destruxisse nisi Jherusalem, quam quidem destruxit Nabuzardan princeps militie ejus, non in prima vice, sed in secunda, sicut infra dicetur. Et tunc jam libri legis erant apud Samaritas tempore Salmanasar regis, qui fuit ante Nabuchodonosor C annis, ut dictum est. Cum ergo non legatur destruxisse Salmanasar, non destruxit etiam libros legis qui apud Samaritas erant. Cum igitur pervenit Nabuchodonosor ut expugnaret Jherusalem, sicut dicitur in predicto libro Regum xxiiij, egressus est Joachim rex Juda ad ipsum de voluntate propria et mater ejus et servi ejus et principes ejus, et suscepit eum et suos rex Babilonis, et transtulit eum et omnem populum Jherusalem xvijmilia, et non reliquit ibi exceptis pauperibus populi terre. Et tunc mnc non destruxit Jherusalem nec combussit aliquid in ea. Unde satis videtur vetum quod isti qui se reddiderunt et translati sunt in pace, portaverunt sanctos libros legis et prophetarum et alios libros quos habebant, sicut contigit in Sarracenis qui expulsi sunt de Oriente et Occidente Yspanie, qui secum de libris suis quos voluerunt portaverunt.
In secunda vero vice quando captus fuit Sedechias rex Jherusalem et exoculatus (IV Reg. 25, 7) Nabuzardan princeps regis Babilonisdestruxit muros Jherusalem et combussit domos, sed nos legitur aliquem librum combussisse (IV Reg. 25, 9). Et tunc de beneplacito principis remansit Jheremias propheta cum populoJudeorum, qui remansit ad colendum terram; populares vero de majoribus et divitibus translati sunt etiam tunc in Babilonem,non tantum de Jherusalem, sed etiam de aliis civitatibus Judee, que non fuerunt combuste nec destructe, ut habetur Jheremie xi. Et est verisimile quod tam apud transmigrantes, quam apud populum, cum quo remansit Jheremias propheta, fuerunt libri legis et prophetarum. In Daniele etiam legitur xiij, quod Judei habebant judices de Judeis,qui eos judicabant secundum legem suam. Unde ibi legitur quod fecerunt duobus senibus, sicut male egerant adversus proximam dicendo contra eam falsum testimonium, et ideo interfecerunt eos, ut facerent secundum legem Moysi. Item in j° Esdre vij, a: «ipse Esdras ascendit de Babilone, et ipse velox scriba in lege Domini quam dedit Dominus Deus Israel.» Et infra: «Esdras autem paravit cor suum ut investigaret legem Domini et faceret et doceret in Israelpreceptum el judicium.» Item: «Artaxerses rexregum, Esdre sacerdoti scribe legis Dei celi doctissimo salutem. A facie regis et vij consiliariorum ejus missus es ut visites Judeam et Jherusalem in lege Dei tui, que est in manu tua.» Et in Neemia viij° a: «Dixerunt Esdrescribe ut afferret librum legis Moysi, quod preceperat Dominus Moysi. Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum ac mulierum cunctisque qui poterant intelligere.»
Ecce per ista patet quod lex permansit apud Judeos sive in captivitate, sive postcaptivitatem. Unde in ij° lib. Machabeorum ij° dicitur de Neemia, quod construens bibliotecam congregavit de regionibus libros et prophetarum et Davidet epistolas regum.
Item Dominus in Evangelio Mat. xxiij a: «Super katedram Moysi sederunt scribeet pharisei; omnia ergo que dixerint vobis conservate et facite, secundum vero opera eorum nolite facere.»
Et in capitulo ubi hec dixit, arguit eos de appetitu laudis et honoris et de ypocrisi et de aliis viciis, que erant in ipsis; unde si legem mutassent in aliquo, magis eos de hoc redarguisset. Sed ipsemet ostendit legem integram esse, ubi dicit Mat. v: «Non veni legem solvere aut prophetas, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat celum et terra, jota unum aut unus apex non preteribit a lege donec omnia fiant.» Et Luc, xxj; «Celum et terra transibunt, verba autem mea non transient.» Ex hoc apparet quod lex incorrupta permanserat apud Judeos.
Item sicut habetur in ystoria, Ptolomeus rex Egipti librorum cupidus usque ad Lta milia libros congregavit. Qui cum audisset, quod apud Judeosesset lex ore Dei edita, misil de Judeis captivis qui erant in regno suo Cxx milia, et munera magna auri et argentiEleazaro summo pontifici Judeorum, ut sibi mitteret Judeos sapientes in ebrea ei greca linguacum lege Dei, qui ad eam
transferendam in grecumsufficerent. Unde predictus pontifex misit sibi lxx seniores peritos utriusque lingue, qui legem et prophetastranstulerunt. Et hoc fuit per magnum tempus ante Christum.Et ista translatio remansit apud Grecos. Unde etiam si voluissent Judei aliquid mutare, nichilominus veritas translationis remansisset apud duas gentes diversas ab ipsis, que ipsos arguere possent de mutatione. Postmodum vero, tempore apostolorum Christi, cum predicte gentes et alii recepissent fidem Christi, receperunt et Evangelium ab ipsis apostolis et ab aliis discipulis, qui predicaverunt eis juxta mandatum Christi, Math. ultimo: «Euntes in mundum universum predicate Evangelium omni creature», et hoc in diversis ydiomatibus. Unde iste gentes non possent congregari de finibus mundi ad mutandum Evangelium,cum inter se sint diverse moribus et linguis, et sub diversis principibus et regnis,et si factum fuisset, non potuisset latere. Item emulatio est inter Christianos et Judeos specialiterde scripturis, et ideo nec corruptionem Judeorumsilerent Christiani, nec corruptionem Christianorumoccultarent Judei. Cum autem sint discordes circa intellectum scripturarum, constat quod ad corruptionem scripturarum non poterunt concordare. Cum igitur utrique concordent in lege Moysi et prophetis, constat legem Moysi et prophetas non esse corruptos.
Item Evangelium est completio legiset prophetarum, el lex et prophete fuerunt figura Evangelii. Unde lex et prophetecontinentur in Evangelio, et Evangelium in legeet prophetis, propter quod dicit Ezechiel j°, quod rota erat in medio rote. Si ergo Evangelium fuisset corruptum, discordaret a lege et prophetis, et si lex et prophete corrupti fuissent, similiter ab Evangelio discordarent. Cum ergo perfecte concordent ad invicem, sicut pater habentibus rectum intellectum scripture, manifestum est quod tam vetus quam novum testamentum sine corruptione et mutationeremanserunt.
Item cuilibet magis credendum est in sua scientia vel in arte. Stultum enim esset magis credere medico de agricultura, et agricole de medecina. Qua ergo temeritate volunt Sarraceni, quod ipsis vel domino suo, (Mahometo) qui ignoraverunt Evangelium Christi, de ipso Evangelio magis credatur, quam Christianis, qui professionem Evangelii per successionem temporum continuam ab inicio tenuerunt? Nostrum quidem Evangelium non solum a fidelibus testibus conscriptum est, verum multitudine prophetarum veridicorum et concorditer adventum Christi preconizantium roboratur, nec non et miraculis quamplurimis supra naturam et martyrum multitudine copiosa, quos nec mors nec gladiusaut tribulatio quecunque potuit a fide Evangelii separare. Unde si quis temptasset Evangelium mutare, tam zelo fidelium et devotione, quam librorum veterum collatione, quam diversorum codicum apud diversas nationes attestatione confutaretur.
Preterea si Alcoranus vel unus liber gramatice, qui esi in una lingua, non potest corrumpi, quomodo. Evangelium, quod fuit scriptum in diversislinguis, potuisset universaliter corrumpi? Quod ergo recipiunt pro se de incorruptione Alcorani vel alterius libri, oportet eos necessario recipere contra se de incorruptione legis et Evangelii, quia de similibus idem est judicium. Et quia validius est argumentum ab hoste sumptum, sicut dicitur in Alcoranoin cap. apostolorum: «apostoli qui fuerunt cum Christo,sancti fuerunt et veraces», unde certum est quod tale predicaverunt Evangelium et scripserunt, quale ab ipso Christo docti fuerunt, alioquin veraces non fuissent.
Quod vero lex et Evangelium sint incorrupti, potest ostendi per Alcoranum,unde in capitulo Jonedictum fuit Machometo secundum dictum suum sic: «Si fueris in dubio de eo quod misimus super te, interroga eos qui legunt librum prius quam tu.» Sed constat quod Deus vel Gabriel,qui, ut ipse dicit, loquebatur ei, non dicebant sibi ut interrogaret falsarios, sed veraces, qui legebant librum, secundum veritatem, non secundum mutationem que inducit falsitatem. Unde per hoc ostenditur
quod libri Evangelii et Legis erant incorrupti, quia illi qui legebant librum prius quam ipse esset, erant Judei veraces et Christiani, a quibus secundum mandatum Domini debebat requirere veritatem.
Item in cap. mense, quando Judeipostulaverunt judicium ab Ebihoreyra, quem posuerat Machometusjudicem, ut judicaret inter homines, et ille diceret eis: «Non judico inter vos, donec interrogem Machometum», et ille ivisset ad Machometum et interrogasset eum, respondit Machometus et dixit: «Deus misit super me in facto Judeorum,et dixit: Si venerint ad te, judica inter eos, aut avertere ab eis; et si avertaris ab eis, non nocebunt tibi in aliquo. Et si judicaveris inter eos, judica juste, quia Deus diligit juste judicantes. Et quando venient ad judicium tuum, et apud eos est lex,et in ipsa est judicium Dei.» Et ecce hoc testatus est Machometus, quia tempore suo lex erat apud Judeos,in qua erat judicium Dei; unde ex hoc patet quod remanserat incorrupta, quia si corrupta fuisset, verum judicium Dei non contineret.
Item in cap. Hygr, iniroducit Deum sibi loquentem: «Nos demissus memoriale et sumus ejus custodes.» Vocat autem legem et Evangelium memoriale Dei, ut dicunt Sarraceni. Quod cum ipse Deus custodiat, non est corruptum, alioquin non esset Deus fidelis custos, quod absit.
Item in cap. v; «Non est mutatio verbo Dei.» Sed verbum Dei et lex est Evangelium; cum ergo verbo Dei non sit mutatio, lex et Evangelium non sunt mutata.
Item in cap. Vace, in fine secunde distinctionis dicitur:
«Credimus Deum, et id quod fuit missum nobis, et id quod fuit missum Abrabe et Ysmaeli et Ysaach et Jacob et tribubus, et id quod fuit datum Moysi et Jhesu, et id quod fuit datum propheitisa Domino suo, et non separamus inter aliquem ex ipsis». Ecce in hiis verbis mandatur Sarracenis, ut credant legem et prophetas, et Evangelium Jhesu Christi, et quod non faciant differentiam inter aliquem prophetarum. Et ita de necessitate oportet eos credere legem et Prophetas et Evangelium. Cum ergo dictum sit eis quod credant omnia supradicta, nec Deus mandaret credi corrupta, nec erant corrupta, sed vera et incorrupta.
Item in v cap. circa finem: «Dedimus librum Moysi complementum ei qui benefecit, et discretionem in omni re et directonem et misericordiam», sed corrupta lex non dirigit, sed potius facit errare. Ergo lex Moysinon est corrupta.
Item in cap.. : «donec statueritis legem et Evangelium, in nichilo estis». Ibi loquitur Dominus Christianiset Judeis, ut dicunt Sarraceni. Sed cum Deus bonum consulat et malum dissuadeat, hoc eis non dixisset, si lex et Evangelium corrupta fuissent; ergo incorrupta sunt lex et Evangelium apud Christianos et Judeos.
Item in c. Joneintroducunt Deum dicentem de Jhesu: «Nos dedimus ei (scilicet Jhesu) Evangelium, in quo est directio et lumen». Sed si Evangelium corruptum fuisset, non dixisset Deus in eo esse directionem et lumen, sed potius errorem et falsitatem. Unde constat Evangelium esse verum et incorruptum.
Item non videtur rationabile nec verisimile quod Christianivel Judei corruperint vel mutaverint librossuos, in quibus est eis tradita á Deo forma vivendi et spes salutis, cum pagani poete non mutaverint librossuos, in quibus fabule et manifesti continentur errores, sicut in eorum libris adhuc hodie invenitur.
Unde astutia dyaboli suggestum videtur, et hominum etiam malicia hoc firmavit ad fulcimentum sui erroris, ut libros sacros non legerent et corruptos assererent, ne manifestato errore ipsorum per veritatem sacrorum librorum a suis erroribus averterentur. Et hec astucia posita est in Alcorano ubi dicitur in cap. Vace:« Nolite interrogare quid egerunt priores, eis facta sua, vobis vestra», subaudi: «sufficiant»; cum tamen e contrario in cap. Jone dicatur; «Si fueris in dubio de eo quod misimus super te, interroga eos qui legunt librum antequam tu», ubi mandatum est ei in dubiis interrogare priores.
Si quis vero dicat quod in hoc sunt corrupti libri, quod nomen Machometi est inde amotum, respondemus quod non est causa, quare nomen ejus amoveretur, quia si bonus erat futurus, utile erat sciri nomen ejus, ut cum venisset, sicut bonus et de quo jam prophetatum erat, reciperetur, sicut contigi in Joh. Baptista precursore Christi, de cujus adventu prophetarunt Ysayas et Malachias; item sicut scriptum est etiam de Elia et Enoch, quorum adventus in fine mundi predictus est in veteri et in novo testamento, per quos Judei in fine mundi convertentur. Si vero malus futurus erat, necesse fuit similiter sciri nomen ejus et mores, ut cum veniret, per hujus noticiam caveretur ab eo, sicut scriptum est de antichristo et de moribus ejus, et de seductione, et de suis miraculis, que facturus est, ut per ista jam scripta cum venerit cognoscatur et a fidelibus caveatur. Unde sicut non est ablatum nomen antichristi nec nomen diaboli de libris, eodem modo nec nomen Machometi inde fuisset ablatum, si ibi fuisset scriptum. Unde esset frivola excusatio, que assumitur in defensione mendacii et erroris. Quod autem dicunt pro se, nomen ejus scriptum fuisse in libro Abacuchprophete c. iij: «Deus ab austro veniet, et sanctus de monteFaran», non potest convenire Machometo, quia nec Deus fuit nec sanctus, sed potius peccator et immundus, fuit enim luxuriosus et raptor bonorum alienorum, et interfector hominum sine justicia, sicut colligitur ex ystoriis et gestisde eo scriptis. Nec venit de monte Faran, imo de monteMeche. Nam mons Meche unde ipse fuit oriundus, dicitur Cayquiyan, sicut dicitur in lib. Ayci. Nam Pharan, quem jactant esse montem Meche, est in introitu terre promissionis, sicut habetur ex tertio lib. Moysi, c°. xiij°; Mecha vero distat a terra promissionis per longaterrarum spacia, itinere mensis unius et ultra; prophetia vero predicta verius Christo convenit, sicut patet per precedentia et sequentia.
Item, quod dicunt quod Christus predixit de Machometo in Evangelio,ubi promisit mittere discipulis paraclitum, volentes intelligere per paraclitum Machometum, hoc non potest stare, quoniam Joh.xiiij promisit et dedit paraclitum apostolis, quorum tempore non venit Machometus, dicens «paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia». Unde cum paraclitus sit Spiritus Sanctus, qui docuit apostolos omnia, non convenit Machometo, ut dicatur paraclitus, cum nec Spiritus Sanctus fuerit, qui est Deus, nec apostolos docuerit.
Item paraclitus idem est quod consolator, quod Machometusnon fuit, imo desolator, quia venit cum gladio, cogens homines ad suscipiendam suam sectam, quod tamen Deusfacere noluit, cum hominem liberum creaverit et sue voluntatis, nec aliquis propheta vel justus hoc attemptaverit unquam, sicut patet legentibus gesta antiquorum.
Item Spiritus Sanctus non videtur ab hominibus mundanis nec scitur ab eis. Unde Joh. xiij°: «Ego rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis, ui maneat vobiscum in eternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non vidit eum nec scit eum; vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit et in vobis erit». Ecce per ista que hic dicuntur patet manifeste, quod nullo modo potest dici Machometus paraclitus, cum non fuerit datus apostolis. Inter illos enim et ipsum fluxerunt prope DC anni, nec fuerit consolator sed potius desolator, nec fuerit Spiritus Sanctus, qui videre non potest, sed potius corporalis et visibilis.
Ostensa igitur veritate et sinceritate librorum, ad explanationem simboli redeamus.