lunes, 22 de marzo de 2021

50-60

QVOD NOTARII INFRA MENSEM NOTENT

chartas, & infra duos menses tradant partibus informa publica: & cogere possint contrahentes ad taxationes soluendas.

L.

ORDINAVERVNT etiam & statuerunt, quod dicti Notarij ex quo receperunt dicta instrumenta, & contrahentes ipsos contractus firmarunt cum effectu, debeant &

teneantur infra vnum mensem ab inde computandum; notare, & in suis notulis, seu libris notularum scribere largo modo, & continuare per se, vel eorum subrogatos, dictos contractus, & instrumenta, quae receperint; & infra duos menses redigere in publicam formam, & parare tradendos parti petenti. Dum tamen dicti contrahentes, postulantes ipsa istrumenta, in publicam formam redacta, realiter & de facto exoluerint praefatas taxationes. Si vero dictis duobus mensibus elapsis, dicti contrahentes non curauerint, seu negligentes fuetint recipere dicta instrumenta in publicam formam redacta, & praesoluere de facto ipsorum taxationes, siue salaria supradicta; quod dicti contrahentes quibus ineumbit seu pertinebit, compelli possint, & debeant fortiari, & per Curiam executari, ad soluendum eisdem Notarijs praefatas taxationes, & salaria: simul cú expensis, & missionibus inde factis. (despeses, mesions, messions; gastos, costas, expensas)

QVOD POST CONTRACTVVM FIRMAM NOTT.

possint petere medietatem salarij eis exolui.

LI.

Item ut dicti Notarij libentius notare valeant, & largo modo continuare dictos contractus, & instrumenta, in ipsorum forma, & non postponát facere quae superius continentur, ordinarunt, & statuerunt, quod firmatis instrumentis dicti contrahentes, seu illi ad quos solutiones dictorum salariorum, seu taxationum facere pertinebunt, teneantur, & debeant, medietatem illorum exoluere, & tradere dictis Notarijs si illa petierint; & habere voluerint ab eisdem.

QVOD NOTARII NON PROCVRENT, NEQVE
teneant scriptorium nisi primo examinentur, & probentur á Vicario.

LII.

Item cum sepé contingat nonullos Notarios in Iudicijs officium procuratorum, & causidicorum exercere, etiam in contractibus, testamentis, & alijs instrumentis per eos confectis; quae sunt nédum R. P. damnosa, sed etiam eisdem Notarijs opprobiosa, & scandalosa: statuerunt, & ordinarunt; quod de cetero, nullus in Ciuitate, & Insula Maioric. Fiat, ordinetur, & creetur, vel admittatur, in Not. nec arté notariae audeat exercere nisi in initio sui officij, iuretin posse Vener. Vicarij Ciuitatis Maioric. (venerable veguer, vaguer de la Ciutat de Mallorca, Mallorcha, la actual Palma de Mallorca) officium procurationis, vel causidici suscipere nec exercere in Iudicijs, nisi pro se filijs, parentibus, fratribus, & sororibus suis dum taxat: nec hij, qui iam sunt Notarij, in praedictis testamentis, vel contractibus, vel aliis instrumentis per eos confectis, propter corum (eorum?) honestatem, valeant dictum procurationis officium in iudicijs exercere; In aliis autem tolleretur, ex quó iam tali officio hactenus usi fuerint (no hay punto) Et hoc idem habeant iurareNotarij creandi post publicationem horum statutorum, per Dominum Regem; qui etiam non possint tenere tabularium, vel scriptorium publicé, pro vtendo dicto officio Notariae, donecfuerint examinati, & approbati per Venerabilem Vicariumcum consilio Venerabilium Iuratorum Regni & eorum Assessorum cum Proceribus antiquis Nott. adiunctis aliquibus Iureperitis, super examinatione praedicta.

QVOD IN CRIMINALIBVS, IVDEX, VEL ASSESSOR

sit praesens in receptione testium: qui testes dicant in Vulgari, nisi in leui crimine, quia tunc sufficit Notarius, cum vno Fiscali.

LIII.

Item cum aliquibus temporibus citra fuerit quidam abusus in Ciuitate, & insula Maioric. ut in Causis criminalibus (in quibus cautius est procedendum, cum maiori puritate, cum sit in eis maius periculum) Notarij, vel scriptores simplices, & idiotae, sine officiali, seu Iudice ordinario (in Curia cuius causae ipsae tractátur, solo nunch cú Procuratore Fiscali dumtaxat) procedunt ad inquisitiones accipiendas contra delatos de criminibus, & eorum confessioes, ac testium depositiones seu examinationes, ex quibus sequntur grauamina Iniustitiae, & damna irreparabilia R. P. & singularibus eiusdem statuerunt; quod de coetero Notarij vel Scribae curiarum, vel quorumcunque officialium ordinariorum Insulae Maioric. sint idonei, discreti, & sufficientes, ad tantum officium exercendum arbitrio cognitioni ac electioni, Gubhrnatoris dicti Regni seu eius Locumteneut. (Locumtenent : Lugarteniente) & eius Assessoris; Nec etiam tales sic electi possint ad dictas inquisitiones, & praeserrim testium examinationes vllatenus procedere nisi praesente illo iudice ordinario ad quem cause ipsae pertinere dignoscentur seu eius assessore; adijciendo quod Notarij, seu Scribae iam dicti debeant, & teneantur in confessione delatorum, & examinationibus testium etiam ex officio Iudicis, vel ad instantiam procuratoris Fiscalis, vel partis, priuatis accipiendis, continuare ad literam in vulgari Catalanorum, omnia, & singula quae dicentur & deponeniur (deponentur ?) tam per dictos, quam per testes ante dictos; siue faciant pro dictis delatis, siue contra ipsos, sub poena falsarij, Notarijseu Scribe. Et ex quo aliquis testium iurauerit, teneatur depositionem ipsius in scriptis redigere, & continuare; nec eius depositionem dimitat vel omittat scriberei vel continuare. sub dicta poena. Et predicta (e con rabito) de personali receptione inquisitionis facienda per Ordinarios, aut Assessores ipsorum, vel Iureperitum loco ipsius datum, solum intelligantur in criminalibus quorum punitio. ex iure communi vel municipali est poena mortisvel mutilatio Membri. In alijs vero leuibus criminibus, possint inquisitiones accipi per Notarios cum procuratore, vel Aduocato

Fiscali vt est aliás in Maioricis assuetum.

(***)

QVOD ASSESSORES, TAXENT SCRIPTVRAS, ET

pedagia in criminalibus ipsis Nott.

LIIII.

Item, quod Assessor Iudicum ordinariorum, habeat taxare salaria dictorum Notariorum seu scriptorun causarum Criminalium, que ipsis debentur, pro pedagiis, & scripturis. Nec

sibi dictus Notarius, seu Scriba possit, vel debeat ipsas scripturas taxare; sub dicta poena.

QVOD ELIGANTVR QVATVOR HEBDOMMADARII

probi homines; in Curijs Baiuli, & Vicarij.

LV.

Item cum antiquitus eligi consueuerint, & deputari quatuor Probi homines in Curiis venerabilium Baiuli, & Vicarij Ciuitatis, ad videndum, & diligenter inuestigandum, quae & quot, & quales causae, tam Ciuiles, quám Criminales, tractabuntur in ilis, ad hoc ut eorum solicitudine facilius & citius terminarentur, & cessaret Iurgia, calumniae, & expensae, quae antéa fieri consueuerant, & ab aliquibus citra temporibus negligéter, in damnum R. P. fuerit hoc omissum, volentes, per dictam laudabilem & approbatam consuetudinem, siue vsum

antiquum dicte Vniuersitatis, & singularibus eiusdem valde proficuunm & vtilem, & neccesarium confirmare, statuerunt, & ordinauerunt, quod de cetero, qualibet septimana, quatuor notabiles, & probi homines Ciuitatis eiusdem eligantur & deputentur per Venerabiles Iuratos dicti Regni, qui Proceres existant continui per totam illam septimanam, duo videlicet in Curia Vicarij diligenter inuestigandó quae quót, & quales causae tam Ciuiles, quam Criminales, & in quas, & cótra quas ducuntur, & tractantur illas toto eorum posse vt breuius & citius fieri poterit expediri, & determinare facientes. Etiam attentius procurantes ne aliquis delatus de aliquo crimine, vel aliqua quauis causa, captus seu detentus in carceribus per Procuratores Fiscales, vel alios quoscunq; Officiales, seu priuatos, contra Iustitiam, seu franchesias, priuilegia seu bonos vsus Regni praedicti oprimatur, detineatur, calumnietur, seu molestetur, causam illius, secundum merita, seu

demerita ipsius, per Iustitiam laborantes facere expediti; & partes litigantes quantum poterint, ad coneordiam deducétes. Et alia inde facientes, ut cessent litigia, & dispendia damna, labores, & expensae: discretioni dictorum procerum omnia relinquendo. Adijcientes quod praedicti probi homines quatuor, per dictos honorabiles Iuratos renouentur qualibet, septimana ut facilius tale onus inter omnes Ciuitatenses portetur, & illa septimana qua vacabunt, praedicti, non possint compelli per aliquem ex dictis officialibus, vt interueniant tanquam proceres in aliquibus sententijs per dictos officiales

coneordandis, & vt praesens salubris Ordinatio diligentius valeat obseruari: statuerunt, & ordinauerunt quód dicti quatuor homines probi, in fine illius septimanae in qua ad premissa fuerint electi, debeant, & teneantur denuntiare dictis Honorab. Iuratis, eosque saltem verbo certificare vt alios quatuor Proceres pro illa septimana sequenti eligant, ad praemissa continuanda, & tali hora quod honorabiles Iurati possint commode ad dictam electionem faciendam procedi, & electos, possint vocare, & citare, ad hoc ut absque aliquo interuallo noui electi, possint ea omnia in Curijs continuare. Adsint etiam praedicti quatuor homines personaliter in carcere Regio, diebus Veneris, vel alijs dum honorabilis Gubernator, vel eius locumtenens visitat ipsum carcerem, ut de praedictis omnibus colloquiis habeant, & super ipsis prouideatur; praesentibus alijs officialibus Regiis.

QVOD REGISTRA FIANT IN QVALIBET CVRIA.

LVI.

Item statuerunt, & ordinauerunt. quód omnes Notarij & Scribe dictarum curiarum, & alii, quicunque eiusdem Ciuitatis, & Insulae Maioric. debeant, & teneantur facere originalia singularia, omnium procesuum, de vniuersis, & singulis causis, & questionibus summam centum solidorum excedentibus quae in eisdem Curijs de coetero ducentur seu movebuntur; cum coopertis pergameneis, in quibus originalibus, scribant singulas comparitiones quas partes litigantes facient,& nomina propria ipsorum litigantium comparentium, siue fuerint principales, siue procuratores eorum, designando per

extensum largo modo, in eisdem originalibus Chalendarium videlicet; annum, mensem, diem & horam, quibus dictae cóparitiones fient. Si vero dicti Notarij seu scriptores audeant

alicui dictarum partium, deliberare, seu dare copiam actorum predictorum processuum, aut restituere translatum parti in quo erant continuata, donec illa sint ab integro cótinuata, & scripta sicut fient in antedictis originalibus; itaque dum dicta acta fient scribatur in dictis originalibus, & postea tradatur copia illorum dictis partibus comprobata cum dictis originalibus. Poenam ineurrant viginti quinque librarum Fisco Regio applicandarum, pro qualibet vice, qua per dictos Notarios seu Scribas, aut quoslibet ipsorum contrarium fuerit attentatum (no hay punto) Vel praesens statutum obseruari praetermissum, & perditionis

salarij scripturarum in originali (pone origiuali) non continuatarum. Et quod partes litigantes, non teneantur soluere integras scripturas, donec dicta originalia sint perfecta: Sed solum habeant, & teneantur soluere duas partes illius que solui debent pro scripturis, retenta tertia parte pro dictis originalibus satisfaciendis. Et quod scriptores Curiarum, non possint vltra exigere, vel recipere, sub poena quinquaginta solidorum pro qualibet vice,

qua fieri contingat exigenda, & pro medietate Fisco, & pro alia medietate, denuntiatori applicáda.

QVOD LITTERAE EMANATAE AB ALIQVA

Curia, signentur manu Assessoris: & quod illorum portitores sint sub certo numero.

LVII.

Item quod de coetero, nulla littera procedat seu emanet a Curijs Gubernationis, Baiuliae, & Vicariae Ciuitatis, & Vicariae forensis; donec fuerit per Assessorem illius Curiae subsignata: Sine aliquo salario, vel grauamine, sub poena viginti solidorum Fisco Regio applicandorum, pro qualibet vicé qua fuerit contrauentum. Quae literae non portentur nisi per certos portitores, qui sint descripti in certo libro, in Curia Baiulie Maioric. & habeat antequam vtatur officio portitoris, iurare in posse Venenab. Baiuli, debene, & legaliter se habere in officio seu exercitio officij portitoris: Et de faciendo relationes legales de portatione litterarum, processibus, & responsionibus quae fient per eos, contra quos litterae portabuntur, aut per Baiulos quibus diriguntur. Possint tamen etiam portari litterae per virgarios, (oficiales que llevan verga; verguers; el veguer o vaguer es el Vicario) capita excubiarum, vel sagiones: cum praedicta etiam ad eorum officium pertineant.

QVOD SI POST PRIMAM ET SECVNDAM LITTERAS

non exequantur; possit mitti commissarius expensis proprijs Baiuli forensis.

LVIII.

Item cum per Baiulos Villarum, & Parroquiarum forensium fauore eorum distictualium contra quos requiruntur & mandantur fieri executiones per Gubernatorem dicti Regni seu eius locumtenenté, vel per Baiulum aut Vicarium forensem ne dictae executiones ad effectum deducantur; fiant sepissimé diuersa impedimenta; admittentes friuolas appellationes, & diuersas alias contradictiones, quae in finalibus redundant nedum in dispendium creditorum, & aliorum dictas executiones requirentium. Immo etiam in damnum ipsorum debitorum, ad obuiandum supradictis malitiis, & dispendijs: statuerunt, & ordinauerunt, quod Baiuli dictarum Villarum, & Parroquiarum forensium, teneantur & debeant literas executorias manu dictorum Assessorum subsignatas exequi indilaté omni friuola appellatione cessante cum ab executione, non appelletur. Et nisi primas litteras executorias Baiuli forenses antedicti, debitae executioni mandauerint quod facta veridica relatione, eisdem Gubernatori, Baiulo, & Vicario, de negligentia ipsorum Baiulorum forensium, vel liquidata contradictione, vel appellatione, in termino sibi non parente fiat secunda littera. Et si ipse Baiulus forensis(se lee fotensis) illam illico non fuerit executus, mittatur aliquis commissarius per illum officialem cuius littera prima fuerat concepta, pro facienda executione in bonis illius, contra quem fieri requirebatur; Expensis vero Baiuli contemnentis & recusantis dictam facere executionem. Et hoc nisi ex aliquibus iustis causis seu legitimis rationibus allegatis, & adueratis coram dictis Gubernatore Baiulo, & Vicario forensi per eum contra quem dicta executio requirebatur apparuerit eidem Gubernatori Baiulo, & Vicario forensi, dictos Baiulos forenses, seu illum cui littera executoria dirigebatur; fuisse rationabiliter excusatum a facienda executione in dicta prima littera requisita, vel sibi mandata.

QVOD ADVOCATI, ET PROCVRATORES IVRENT
obseruare franchesias, & statuta, dicti Regni Maioricarum.

LIX.

Item, quod quilibet Aduocatorum, & Procuratorum Ciuitatis, & Insulae Maioricarum, ante quam dicto Vtatur officio, & etiam quolibet anno si requirantur debeat, & teneatur Iurare, & iuramentumpraestare in posse dicti Vener. Vicarij; seruare franchesias priuilegia, bonos vsus & Ordinationes Curiarum dicti Regni; & contra illas, vel illa, scienter non iudicare, aduocare vel procurare; facta eis fides primitus de dictis franchesiis, priuilegijs, & Ordinationibus Curiarum. Et si praedicti Aduocati, & Procuratores, recusauerint requisiti, & iusi praestare dictum iuramentum per vnam diem naturalem ab hora dicte recusationis computandam, ad dicta officia procurationis, & aduocationis, non admittatur: nec illo vmquam vti possint; donec dictum praestiterint Iuramentum; cum effectu. Et quod proceres, antequam iudicent, vel consulant, si requirantur, habeant iurare de seruando franchesias, priuilegia, & Ordinationes, dictarum Curiarum.

QVOD SENTENTIAE CONCORDENTER CVM

Processu Originali Curiarum.

LX.

Item quod nullus Iudicum ordinariorum, vel delegatorú audeat vel possit de coetero, super aliqua causa Ciuili, vel Criminali, ferre sententiam, nec aliquis Assessor consulere, nec interesse in cócordatione alicui9 sententiae; nisi cú Processu originali, vel registro perfecto, vel cóceruato. Et hoc sub poena centú solidorú fisco Regio applicandorú, & a quolibet cótrafacientiú, proqualibet vice exigendorum.

30-50

DE PRAESENTATIONE, SIVE INTRODVCTIONE APELLATIORUM: & impetratione ludicum absq; litteris dimisorijs.

XXX.

Item quód appellans ab interloquutoria, vel grauamine, infra vnicam diem; Et a diffinitiua, infra duos dies, ab interpositis apellationibus computandos; debeat, & teneatur suam appellationem Gubernatori, seu eius Curiae intimare, & praesentare: & Iudicem, siue Iudices impetrare; absq; (no es más fácil escribir absque?) eo quód non sit necesse, ei litteras dimissorias habere, alias tales appellationes sint desertae; & eis non obstantibus, possint sententiae a quibus extitit appellatum, per Iudices ordinarios, debitae executioni demandari; tam super principali, quam super expensis factis, in dicta causa appellationis; nulla alia declaratione per Iudicem dictae apellationis expectata: In appellationibus tamen interponendis, a Baiulis (batle, batlle; baile, bájuloParroquiarum forésium (forensium), seruetur consuetudo antiqua. (antigua constitución, consuetud, consuetut)

DE IMPETRATIONE IVDICVM DELEGANDORVM.

XXXI.

Item quod in delegando Iudicem, vel Iudices, in causis dictarum appellationum, citetur pars appellata, vel apellans, ad hoc ut si fieri possit, de consensu partium, Iudex assumatur, seu Iudices delegentur, ad tollendum exceptiones recusationum aduersus eos proponendas, & vbi concordare non possint, quód dictus Gubernator, seu eius locum tenens (lugarteniente; loctinent, lochtinent, lloctinent), aut eius Assessor deleger causam, vel causas appellationum, illi vel illis, quibus sibi videbitur faciendum : & si contingat,

postmodum, ipsum Iudicem, seu Iudices sic delegatos recusari, seruetur forma in similibus iam supra, in recusationibus Ordinariorum designata.

DE FORMA PONENDI GRAVAMINA, ET PROBANDI.

XXXII.

Item appellanti a difinitiua detur, & praefigatur vnica dilatio peremptoria, continens sex dies, ad ponendum; & alia nouem dierum, quae habeatur pro tribus dilationibus, alias dari assuetis, ad probandum grauamina, data appellato facultate, si velit replicandi aduersus posita, & articulata per apellantem, & ad hoc faciendú alia assignatio nó sit necessarió facienda: dú tamen data fuerit sibi vnica dilatio, ad respondendú: infra quam possit replicare: Et replicata, infra vnicam aliam dilationem (arbitrio Iudicis moderandam) probare, quae tamé (tamen; tamé en chapurriau; també) dilatio tres dies non excedat.

QVOD SIMILIS PROCESSVS FIAT IN ALIIS ISTANTIIS.

XXXIII.

Item, quód deductis proceribus, in articulo proximé dicto, deinde procedatur per dilationes, dies, & terminos, & secundum formam datam, tam in assumptione procerum, quam in aliis in prima instantia traditam; usque ad sententiam diffinitiuam inelusiué.

QVOMODO, ET QVANDO, DEDVCANTVR

causae nullitatis.

XXXIV.

Item quód si aliquis, velit proponere aliquas nullitates, aduersus sententiam diffinitiuam; teneatur, illas infra decem dies, infra quos, licitú est appellare, proponere, & specificare

coram ludice a quo. siue ipsae nullitates procedant ex parte actoris, siue ex parte rei, alias nullo modo valeát prosequi, nec per viam actionis, nec per viam exceptionis siue ipsae nullitates detegi possint ex dictis processibus, siue alias, & in causis appellationis propositae nullitates infra decem dies (ut praedicitur) habeant cum causis iustitiae simul, & semel duci & vna sententia terminari (no hay punto final)

QVOD DE CAVSA NVLLITATIS, NON VALEAT QVIS

nisi semel apellare.

XXXV.

Item, si contingat causas nullitatum adducere coram ordinario Iudice, vel delegato, & super ipsis sententiare; non sit licitum, nisi semel appellare: sicut supra, de interloquutoria dictum est.

TERTIA INSTANTIA.

QVOD IN SECVNDA APPELLATIONE, NIHIL VALEANT

partes ponere seu probare.
XXXXVI.

Item quod pro potiori obseruatione litiú, ordinarunt quod in secunda appellatione, & eius instantia, nihil valeat per partes de nouo poni, aut probari; sed cum processibus primis

& actitatis in eisdem, qui coram Iudice ipsius causae appellationis producantur; & deferátur, habeatur fieri sententia difinitiua.

CORRECTIO PRAECEDENTIS CAP.

Subsequenter autem die martis, decima Octobris, Anno á Natiuitate Domini Millesimo Quadringentesimo decimo nono (1419): Nobilis Olfo de Proxita, miles Regens officium Gubernationis Maioric. tradidit mihi Francisco Blandi, alteri ex scriptoribus Curiae, & hic inseri, continuari, ab inde teneri, & obseruari prouidit, & mandauit, correctionem per ipsum, factam cum consilio Venerab. Arnaldi SalaLegum Doctoris, Assessoris sui de 36. capitulo nouarum Ordinationum, sub forma sequenti.

Item pro breuiori, & potiori litium via, ordinarunt: quód in secunda appellatione, in cuius instantia hoc est, vbi iam duae coneordes sententiae praecederunt: fiat unica assignatio

cuilibet parti, scilicet & apellanti, & appellato, decem dies continens: infra quam, possint ponere & probare quidquid ponere, & probare, voluerint, & hoc praecisse, & peremptorié. Qua lapsa vlterius ad praedicta non admittatur; quae probatio, possit fieri per instrumenta, & scripturas, siue testes, dúmodo non producantur testes super capitulis, super quibus

fuerunt testes iam producti, recepti, & publicati: Vel super contrarijs illis directo (pro ut secundum ius est dispositum.)

QVOD NON DETVR IVDICI SALARIVM DONEC DEDERIT
sententiam in manu Scribae; & quae publicetur hora assignata

XXXVII.

Item, ut Iudices delegati in posterum circa expeditionem causarum, & litium, citius, & libentius condescendant, statuerunt, ordinauerunt & prouiderunt: quód nulli Iudicum delengatorum, liceat de coetero salarium, vel partem salarij accipere, ratione sententiae proferendae, donec per eum, seu de eius mandato, prius fuerit sententia ordinata: & scribae cause tradita; partibus publicanda. Quoniam, Scriba hora ad audiendum ipsam sententiam praefixa, debeat, & teneatur ipsam ipsis partibus praesentibus, vel altera per contumatiam absente publicare.

QVOD SALARIVM DELEGATI NON EXCEDAT SVMMAM

quadraginta librarum etiam si fuerint plures,
XXXVIII

ITEM quod nullus Iudicum delegatorum possit a partibusrecipere ex quauis sententia diffinitiua ferenda super causa sibi commissa quantumquunque sit ardua, vel magna vltra quadraginta libras Regalium Maioric. minutorum inter duas partes. Esto quód ad rationem octo denariorum pro libra inter duas partes ad multum plus ascenderet. Et si sint duo, vel tres, aut plures delegati in vna causa, omnes habeantur lóco vnius, quoad ipsum salarium accipiendum, & habendum.

QVOD DE INTERLOQVVTORIA HABENTE VIM DIFFINITIUAE
detur medium salarium; & deducatur de diffinitua.

XXXIX.

Item de interloquutorijs sapientibus vim deffinitiuae, & absorbentibus causam prineipalem, solum habeant mediú salarium illius quod haberent de diffinitiua. Et quidquid receperint ferendo aliquas sententias interloquutorias, recipiát in computum salarij sententiae diffinitiuae, pro ut vsque nunch fuit vsum & practicatum.

(Salta de la 39 a la 41??)

DE SALATIO PROCERVM, & QVOD IN CRIMINALIBVS,

luristae non sumantur in proceres, nec Nottarij nisi de consensu delati.

XXXXI.

Item quod in sententijs ciuilibus, & criminalibus coneordandis, si interuenerint proceres Doctores, Licentiati, vel Iurisperiti, vel Nottarij non possint habere, vel recipere, pro eorum salario inter omnes, nisi medietatem eius quantita-titatis, quae dabitur Iudici, vel iudicibus; & hoc seruetur, si dictum salarium soluendum dicto Iudici ascendit ad quantitatem triginta solidorum, vel vltra: vbi vero dictum salarium ad dictam quantitatem non ascenderet, tunch salarium procerum non reguletur modo praedicto, sed eo casu, Iudicis arbitrio moderetur.

DE TAXATIONE FRVCTVVM, INTERESSE, ET EXPENSAR.

XXXXII.

Item quod taxatio fructuum, & interesse fiat per Iudicem ordinarium Primae istantiae. Et expensarum, vel sumptuum litis per vnicuiusq; instantiae Iudicem: pro vt de dictis expensis iam fieri consuevit. A qua taxatione, non sit licitum, nisi semel appellare.

DE MODO PIGNORANDI DEBITORES.

XXXXIII.

Item, quod cum in pignoribus capiendis, pro executionibus sententiarum, vel alias, ex debito Iustitiae, nequeat procedi per Curiam sicut decet (malitia eorum contra quos

requiruntur fieri executiones) & culpa Procerum, qui secundum franchesias Maioric. in talibus adhibentur renuétium, & diffugientium, his adesse, quamuis cum pena (esta e con rabito como la cedilla, es como la oe, pero otras veces es ae, como en praedictae, más abajo) his hoc iniungatur; Quodque propterea, leditur Iustitia, & materia tribuitur debitoribus malignandi; & quandocunque scandala subsequntur. Prouiderunt, statuerunt, & mandauerunt; quod nisi debitor faciendo Iustitiam de se ipso, in I. citatione, pignus sufficiens in posse Curiae dederit creditori; capiantur ab ipso sufficientia pignora, per capita excubiarum, vel sagiones (saig, saigs, oficiales; sayón), sumptibus eiusdem debitoris in contumatiam, seu Iustitiae defectum reperti; tamen taxandis per illum iudicem cuius mandato ipsa pignora capientur; etiam si debitor non extiterit. Quodque dictus caput excubiarum, cum sagione, nó habeant nisi vnum solidum pro qualibet pignoratione. Et si solus sagio interueniat, habeat solummodo sex denarios. Et nisi de facto capiant pignora, nullum habeant salarium.

QVOD NVLLUS OFFICIALIS ORDINARIVS, HABEAT SALARIUM,
pro Executionibus, seu assignationibus, extra Cancellos factis; etiam partibus consentientibus sub poena hic inferta.

XXXXIIII.

Item, ad tollendum (toldre, tolre; evitar) fraudes quae hactenus fieri consueverunt: statuerunt, & ordinauerunt, ut nullus iudicum, vel officialium ordinariorum Ciuitatis, & Insulae Maioricar. pro distractionibus, vel executionibus bonorum, & adiudicationibus preciórum, & aliis quibuscunque causis, vel negotijs quantumcunque arduis, vel magis, audeat, neq; (neque) possit salariú aliquod a partibus etiam volentibus, & expresse permittentibus, habere, exigere vel recipere; etiam si intra Ciuitatem contingat eum extra cancellos seu locum sibi ad reddendum Iustitiam communiter deputatum, pro ut soepe ab aliquibus fieri consueuit in fraudem aliunde accedere. Et si contrariú quis attentauerit ipso Iure priuetur salario ordinario, Fisco Regio applicando. & restituere nihilominus (no res menys) teneatur, totum id quod contra presentem ordinationem a partibus etiam receperit.

QVOD IN EADEM CVRIA, SCRIPTOR IPSIVS CVRIAE

non possit procurationis officium exercere, neque tamquam procer interuenire.

XXXXV.

Item quód nulli Nottariorum, vel Scriptorum dictarum Curiarum, valeant procurationis officium, in eisdem Curijs exercere; in quibus sint scriptores: pro vt per franchesiam

iam alias est ordinatum. Nec alias ille possit ut procer deputari in ea Curia, cuius ipse est scriptor. Cú singula officia, singulis, sint committenda personis.

QVOD IN ADIVDICATIONIBVS, FACTO DEPOSITO EXPLICANDIS,
designentur omnes quantitates, & taxentur scripturae & pedagia. (peaje; peatge; peache)

XXXXVI.

Item, quód in adiudicationibus de cetero fiendis de quibusvis precijs procedentibus de bonis per Curiam cuiuscunque Iudicis ordinarij distrahendis; distributio realiter fieri nequeat, nisi toto pretio deposito: Et habeant, & teneantur Iudices, cum consilio Assessorum, & procerum specificare, & designare, singulas quantitates creditoribus, & aliis quibus ipsa precia debeantur adiudicandas. Et quod ipsi Iudices cum Assessoribus, & proceribus taxent processus scripturas, pedagia, & alia omnia, in dictis executionibus ineumbentia, eodem modo specificantes, & designátes quantitates praemissorum ocasione taxandas; ad hoc ut claré sciatur, quale, & quantú sit residuum, ex dictis praecijs. Quód nihilominus dicti Iudices, & proceres debeant, & teneantur designare; & specificare, in aduocationibus, de illo pretio faciendis, contrafacientes, ineidant in poenam centum solidorum pro qualibet vice, applicandorum Fisco Regio: Et perdant quantitatem, contra formam praesentis capituli adiudicatá, applicandam suo ordine creditori, vel parti cui deficiet.

QVOD PECVNIAE ADIVDICATAE, NVLLI

tradantur absque albarano ipsius Iudicis, &

signato manu Assessoris.

XXXXVII.

Item quód pecuniae adiudicatae, seu etiam adiudicandae per quemcunque Iudicem, nulli tradantut per Tabularium, seu depositarium Curiarum, nisi cum albarano ipsius Iudicis,

Sigillo proprio sigillato, & manu propria Assessoris sui subsignato; sub poena quód alias de suo proprio, ipse depositarius habebit iterum soluere quantitatem quá contra hanc formam, & Ordinationem alicui tradiderit.

QVOD MORTVO NOTARIO NOTVLAE ILLIVS

venundantur alicui Notario, seu illi in commendatum tradantur

XXXXVIII.

Item, quód ad tollendum materiam, & occasionem, cuiuscunque fraudis, & falsi criminis, statuerunt, & ordinauerunt, quód de coetero haeredes quorumcunque Notariorum, aut Legatarij, aut quocunque titulo succedentes in notulis libris & chartis eorundem; dum non sunt Notarij: teneantur, & debeant, infra decem dies post traditum corpus ipsius Notarij sepulturae, vel si alibi mortuus fuerit, post habitam certam notitiam mortis ipsius, ipsas notulaslibros, & instrumenta, praedicta vendere, seu alio quovismodo, & titulo licito, & honesto, ponere, seu mittere, & transferre, penes aliquem Notarium fidelem, idoneum, & discretum: qui illos libros, notulas, & instrumenta praedicta teneat, regat, & authoritate Curiae exerceat, vel saltem infra idem tempus, ipsos ponere in posse Venerabilis Vicarij Ciuitatis (vicario; veguer), & in Parrochiis forensibus, in posse Baiulorum dictarum Parrochiarum, vt ibi conseruentur: donech dicti haeredes, vel successores de illis disposuerint, per venditionem, vel alias pro ut superius ordinatur: & qui contra huiusmodi ordinationem fecerint, poená ineurrant viginti librarum Fisco Regio aplicandarum.

(Falta la 49)