viernes, 2 de abril de 2021

ALFONSO, QVOD NVLLVS ADVOCATVS AVDEAT ADVOCATIONIS

QVOD NVLLVS ADVOCATVS AVDEAT ADVOCATIONIS

officium alicui praestare contra causas fiscales, vel patrimoniales, nisi prius petita, & obtenta licentia á Rege, vel Gubernatore, & dum talibus causis patrocinium prestabit nullum regium possit obtinere officium.

ALFONSO per la gracia de Deu Rey de Arago, Sicilia, deça, é della lo far, de Valencia, Vngria; Hyerusalem, Mall Serdeñya, é Corsega, Compta de Barçelona, Duch de Atenes e de Neopatria, Compte de Rossello, é de Cerdañya, dilecto Consiliario, & Camerlengo Berengario de Vlmis Militi Gubern. in Regno Maioric. & eius Locumtenent. praesentibus

& fututis salutem, & dilectionem. Qm. sunt plures Aduocati, & Iurisconsulti, in Ciuitate, & Regno Maioric. ut ex informatione quorundam accepimus, qui dilectione, & reuerentia in eorum Principem, atque Regem postpositis, non ad hoc vt veritatem ipsam (quae nobis semper in summa reuerentia fuit) teneant: sed surripiant, extorqueantq; in honestate a multis poecunias: causas, seu fiscales siue patrimoniales nostras, & nostrum Regium patrimonium tangentes, quodam quesito defensionis colore offendunt, & quandoque superarit non quod res ita sit, sed tamquam legum ipsarum, quas ira malitiam conuertere nituntur, item inter partes vexationem eorum cauillationibus exquirunt, quibus partes cogantur plerumque deserere, & eorum iura desperata relaxare. Cui, & si iam prouidisse maximé pulsari debuissemus, neque fecimus occupationem multorum quod praemanibus habemus volentes nunc pro idemnitate nostra hoc remedio prouidere, per hoc nostrum porpetuum, & irrefragabile statutum, mandamus scienter, & expresse, quatenus si aliquis aut aliqui ex predictis aduocatis fuerint quandoque qui contra causas nostras siue fiscales fiue patrimoniales praedictas aduocare, & officium aduocationis praestare velit, quod hoc nullo modo facere audeat, siue possit; nisi prius a nobis speciali licentia petita & obtenta (obteuta), quam vos idem Gubernator eidem ipsi Aduocato (dummodo eius probitas & industria ad hoc vobis idonea multorum approbatione videatur) ad postulationem simplicem consedatis omni tarditate reiecta, Retinemus tamen ac expresse volumus, & iubemus, quod id ipse aduocatus, qui aduocationem ipsam contra fiscum nostrum sumpserit etiam si cum eadem obtenta licentia id agit, (quandiu ipsius aduocationis officium praastabit ac durabit, aliquod officium a nobis nullatenus valeat obtinere: ne officiales nostri contra rem nostram impetum faciant, nec Rempublicam gerentes aliquo fauore eam suam aut sui clientuli faciant potiorem, & ideo vobis iterum, & iterum mandamus quatenus statutum nostrum huiusmodi, & in eo contenta perpetuo teneatis, & firmiter obseruetis nec contrafaciatis quauiscausa per quanto gratiam nostram pcaram habetis, & indignationem cupitis euitarei: in cuius rei testimonium praesentes fieri & sigillo secreto indorso iussimus comuniri. Dat. in Castro Ciuitatis Auersae die xxj. mensis Aprilis Anno á Natiuitate &c. M.CCCC.XXXXI. (1441)

REX ALFONSVS.

QVE TOTES LES PROVISIONS (PRPVISIONS), O LLETRES REYALS QVI

siancontra los Priulegis é bons vsos de maysien agudes per nullas, é inualidas.

PERE per la gracia de Deu Rey de los llochs demuntdits al amat Conseller nostre Olfo de Proxita Gouern. en lo Regne de Mallorca, o a son Lloctinent S.E.D. per part dels faels nostres Iurats, é Promens del dit Regne es nos exposat, que de alguns dies ença son axidesde nostre Cort algunes lletres, é prouisions reuocatoriasde algunes lletres; que eren estades obtingudes sobre alguns fets, per vigor de les Francheses, Priuilegis, é bons vsos del dit Regne, las quals letres, é prouisions iat sia, que deguen esser per nulles hagudes per occasio de vna Franquesa per Nos a ells atorgada contanent que cartes, é lletres de la Cort nostra exidas, é que de aqui hauant axiran, que sien contre Farncheses (Francheses, franqueses), é bons vsos del dit Regne no hayen efficacia ne valor, é ells a Nos fassen fe de lasdites Francheses, é bons vsos, als quals es feta lesio per les dites Francheses, perque han suplicat a Nos sobre açoprouehyr de remey de iusticia. E Nos qui las dites Francheses, llibertats, é bons vsos hauem iurades ans volem, que en tot, y per tot, que als habitadors, qui en lodit Regne é sots fe de aquelles se son poblats, que sien seruats, é per amor de aço diem, ymanam, que si prouisio alguna sera axida ne de quiavantaxira de nostre Cort las quals primerament conegan per vos aquelles esser preiudicials a las dites Francheses llibertats, é bons vsos, aquelles hayen per nulles, com Nos aquelles sots qualseuol expressio de paraules, que sienab la

present: reuocam. Dat en Barcelona, a x. del mes de Abril M. CCC. LXVIII. (1368)

REX PETRVS. QVOD GVBERNATOR REGNI MAIORIC. POSSIT

QVOD GVBERNATOR REGNI MAIORIC. POSSIT

procedere deffinire, seu terminare causas Ciuiles
sine Criminales, sine Consilio Procerum.

PETRVS Dei gratia Rex Aragonum, Valentiae, Maioric. Sardiniae, & Corcicae, Comes Barchinonae, Rocilionis, & Ceritaniae, Nobili, & dilecto Consiliario nostro Olfo de Proxita Militi, vicem gerenti Gubernatoris Maioric. salutem, & dilectionem coeterisque officialibus nostris quos infrascriptum negotium tangere dignoscatur, vel eorum loca tenentibus; praesentibus, & futuris: per fideles nostros Ludouicum Vmberti, & Antonium de Pax Nuntios per Vniuersitatem Maioric. & Regnum ad Nos missos fuit Nobis reuerenter expositum, quod licet iuxta Priuilegium, & Franchesias antiquitus eisem Ciuitati, & Regno concessum fuerit prouisum, & ordinatum, quod causae tam Ciuiles, quam Criminales per

Nos, seu vos dictum Gubernatorem, aut Baiulum, seu Vicarium motae, contra quascunque personas cum consilio Procerum habeant terminari. Et sic factum fuerit ab antiquo: vos tamen, seu vestrum aliqui ab aliquo citra tempore Iuxta dictum Priuilegium, & Francheziamdictas sententias proferre, cum Procerum consilio recusatis; In dictorum Ciuitatis, & praeiuditium atq; damnum. Vnde supplicato nobis super his debiti prouideri vobis singulis dicimus, & mandamus expressé, quatenus Priuilegium, & Franchesiam praedictam inconcusse, & inuiolabiliter obseruetis. E vbi quicq; seu vestrum aliquos in contrarium fuerit attentatum. Ilud ad statum debitum reducatis vsu contrario desuper praedictis sequuto in aliquo non obstante. Dat. Cesaraugustae 5. die Iulij, Anno M. ccc. lxvij.

REX PETRVS.

TAMEN quia nunquam fuit intentio nostra, nec hodie quod vos, & officium vestrum comprehenderemus ad obseruantiam praedictorum nec velimus vos repelli ab eo vsu & consuetudine in quibus est de his officium vestrum. Ideo vobis dicimus, & mandamus quatenus praedicta littera non obstante quam reuocamus de Certa scientia in quantum vestrum officium in causis Ciuilibus,, & Criminalibus motis, & suscitatis coram vobis seu Locumtenente, & quouis Assessore vestro, & de coetero suscitandis, & mouendis procedatis, & eas diffiniatis, & terminetis mediante iustitia non vocatis supradictis Proceribus pro vt consueuistis ante interpretationem & concessionem litterae supradictae. Quam Nos pro restitutione praeiuditij, ad minimum propterea nobis infertur sic per vos de certa, scientia velimus fieri, & compleri. Dat. Barchynonae sub nostro sigillo secreto xiij. Nouembris Anno a Natiuitate Domini M. ccc. lxvij.

REX PETRVS.